Latin
113.1 to 113.4
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 113.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Latitudinum in Fixis Stellis variationem, mutationi Declinationis Eclipticae obnoxiam esse, satis inter nos conuenit, &abundè è quàm plurimis Stellis, in posterioribus meis literis comprobatum est, nec solius Syrij dissentanea latitudo huic assertioni quidpiam derogat, vt tute etiam mihi rectè suffragaris, causasque lapsûs Veterum in Declinatione &Latitudine eius annotanda, apprimè verisimiles adducis, quare hac de re nihil attinet nunc plura dicere. Deliquium Lunae Anni 84. equidem satis sciebam minùs diligenter à VVitichio obseruatum, neque ipsius proprijs annotationibus correspondere, siquidem eius in his tractandis minùs peritam exercitationem, dudum cognitam habebam. In Geometricis &Triangulorum ac numerorum tractatione expeditior ac felicior erat; ignorabam cùm posteriores scriberem, eum fatis concessisse, aliàs parcius de ipso egissem. Eclipsin Lunae, quae in Septemb. antecedentis Anni incidit, ego hîc aliquo modo obseruaui, ita vt de tempore eius intra 2. vel 3. Scrupula satis certus sim; Nam licet saltem per interualla momentanea quaedam serenitas nobis hîc, ea durante, inter recurrentes nubes illuxerit, tamen non vsqueadeo obscurum hic fuit &pluuiosum Caelum, atque apud vos. In occidentaliori Terrarum tractu, per totam eius durationem, constans &clara affulsit serenitas, Relatum enim mihi est in Anglia optimè fuisse animaduersam à principio vsque ad finem, imò &in Cymbrica Chersoneso, quae est occidentalior Daniae pars, distans hinc 30. saltem milliaribus, &vestro Meridiano paululùm Occasui propior, toto tempore quo durauit haec Eclipsis, Caelum apprimè serenum &vndiquaque nubium expers fuit, vt quidam meorum Studiosorum, cui illùc in Patriam abeundi venia tunc concessa erat, huc reuersus retulit. Hinc manifestum euadit, quàm friuolo &incerto fundamento Astrologorum vulgarium Meteorologicae praedictiones nitantur, cùm in tam vicinis Horizontibus Aëris constitutio toto Caelo saepenumerò discrepet, sed haec extra propositum. Eclipsin Lunae huius labentis Anni, quae in initium Martij incidit, diligentiùs obseruaui, erat enim mediocris serenitas, quamdiu in vmbra laborauit, deprehendique tempora eius Prutenicum calculum per Horae semissem excessisse; Alphonsinum verò Hora 1. cum triente, &Puerbachianum per quincuncem horae anteuertisse; A Maesthlini insuper neoterica, quàm in suis Ephemeridibus praeposuit, restitutione paulò plùs integra hora defecisse. Quantum itaque hactenus ab eo constitutae in his redintegrationi fidendum sit, satis apparet. Sic in ea Eclipsi quae fiebat Anno 80.