Latin
121.1 to 121.4
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 121.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Nec inde sequitur, si ipsa corpora sint perfectissima &ab Elementis diuersa, etiam circumfusam materiam perfectam esse oportere: sed potiùs, cùm Cometae in ea generentur, crescant, decrescant, &tandem etiam euanescant ac dissipentur, tantaeque interdum sint magnitudinis, vt etiam quinquaginta Gradus occupare possint; non vsque adeò à mutatione &corruptione erit immunis, nec tàm aeterna, diuina &imperscrutabilis vt fingitur. Nec si huic rationi &superiori principio Optico innitor, Caelum (si modò circumfusa illa materia Caelum appellanda est; quanquàm non ignorem, Aërem quoque interdum Caelum appellari. )Non inquam Caelum ideò aliqua labe aspersero, sed potiùs illud à vana &praeter omnem causam &experientiam otiosè afficta substantia liberauero, veramque sententiam substituero. Nec sonitus vllus è concitato Siderum motu in Aëre illo puro ciebitur. Quòd enim Aër illisus &impulsus sonitum edat, id in hoc crasso à vento experti sumus (sonitum enim qui ratione vacui fit, huc non quadrare manifestum est) nec id caret ratione. Quoniam enim Aër hic crassus semper aliquid aqueum in se continet, Aqua verò sit eiusmodi res, quae penetrationem subitam non admittat: non immeritò Aër quoque crassus in impulsione &illisione resistet quodammodò &sonitum edet. At idem in puro quoque Aëre accidere, nemo facilè probauerit. Eum enim esse tenuissimum ac rarissimum, satis inde liquet, quòd hic crassus, licet tenuissimus putetur, tamen radios Solis etiam serenissimo tempore non irreflexos &sine lumine transmittat; Illum autem purum radij Solis absque vllo lumine &reflexione penetrent, vt ex Crepusculis manifestum est. Ideo ob tenuitatem &raritatem purus ille Aër illidi &impelli non poterit, sed absque vllo obstaculo cedet, adeoque perpetuitati reuolutionis caelestium corporum &puritati eorum longo vsu temporeque non detrahet, multò minùs atterendo constantissimam harmoniam labefactabit. Quòd si purissimus ille Aër hoc posset, vererer vt à vehementissimis ventorum flatibus in hoc crasso Aëre iamdudum tota Terra esset attrita &absumta, ac etiam de suo loco mota. Si item tantus sonus à puro illo Aëre excitari posset, vt nostrum auditum percelleret; omnes Superos prae nimio metu iamdudum suffocatos putarem.