Latin
121.5 to 121.6
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 121.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Multò enim magis sonitus crassi huius Aëris à vehementissimis ventis excitatus à Superis perciperetur, quàm ille à nobis. Sed tamen memini, fuisse aliquando in loco quinque milliaribus hinc sito vehementissimum ventum, adeò vt aedificia &arbores euerteret; de cuius tamen sono ego hîc nihil audiebam. Adeò, quae vera sunt, coniecturis euerti non possunt. De proportione quoque Elementorum scis quomodo PHILIPPVS MELANCHTHON in sua Physica Peripateticos reprehendat, veramque Aristotelis sententiam doceat. Et sanè cum concedis, vsque ad Lunam Aërem elementarem esse, eò ipso proportionem Elementorum tollis. Cùm enim vsque ad infimam Lunam, vt te inuenisse in secundo Tomo mihi transmisso testaris, sint Semidiametri Terrae 52. plùs centies millies Aër maior erit ipso Terrae &Aquae globo simul. Quae autem proportio est 1. ad 100000. vel potiùs 1. ad 140608. vt interim de Terra ab Aqua separata taceam? Non igitur proportio Elementorum obstat. Sed nec mea ipsius demonstratio, vt obijcis. Non enim volui, in Altitudine 30. Grad.