Latin
TICHO BRAHE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 122
Unproofread scanNot analysed yet
nullam ampliùs fieri posse Refractionem, sed hoc tantum tanquàm petitum seu postulatum ex primis tuis literis ad Illustrissimum Principem nostrum missis assumsi, vt demonstrare possem, si detur altitudo, in qua Refractiones desinant, dari etiam quanto spatio radij Solis Aërem crassum irrefracti penetrent: Eademque demonstratio permanebit, licet Refractiones vix in 40. Altitudinis Gradu desinant. Cumque ex ea proueniat, vapores circa Horizontem sextuplo proximè densiores esse quàm in Altitudine 30. partium, sequitur inde, minorem proportionem Refractiones efficere non posse in ea Altitudine; multò minùs spatium eiusdem medij circa Horizontem, irrefractè penetratum majus esse eo quod refractè penetratur. Vide igitur an diuerso Aetheris &Aëris Diaphano ea demonstratio applicari possit. Quae enim multiplicatio diuersi Diaphani aut potius Aëris hic esse potest? Pone enim combinationem illam mutuam Aetheris &Aëris fieri in distantia 30. Semidiam. Terrenarum â superficie Terrae, in Horizonte quae erit multiplicatio? Nondum enim in Horizonte 31. Semidiam. erunt. Scilicet radij tot Semidiametros Terrenas diuersi Diaphani irrefracti penerrare poterunt, vnicam autem Semidiametrum non possint? Quod verò existimas, etiamsi concedatur, quod nulla fiat Refractio in loco proximè sublunari, non tamen inde sequi, vt Caelum (si modò circumfusa illa materia, vt anteà quoque diri, Caelum appellanda est: de ea enim loquimur,) vt inquàm Caelum ex Aëre Elementari constet: Illud longè aliter se habet. Quandocunque emmdantur diuersa Diaphana, datur etiam Refractio extra perpendicularem, &quandocunque Refractio extra perpendicularem tollitur, tollitur etiam diuersitas Diaphanorum, vt manifestum est ex capit. 2. &4. Alhazeni lib. 7. &ex Vitellion. lib. 10. P. 3. &passim ex tota Optica. Diuersa enim media diuersimodè transmittunt imagines rei visae ad oculum, &cùm primum medium fuerit subtilius &rarius quàm secundum, imago faciliùs &velociùs transmittitur per primum medium quàm per secundum, &cùm ad secundum peruenit, retardatur quasi, vt ex dictis Opticis notum est. Vnde quoque hic locum habere non potest ea excusatio, quòd media illa diuersi in mutua connexione sibi inuicem, vt sine causa fingis, assimilentur, &successiuè alterum in alterum mutetur. Erit enim nihilominùs in ea mutus combinatione &assimilatione punctum, in quo imago Stellarum quasi retardetur, quod est punctum Refractionis. Saepius hyeme expertus sum, cùm aperta fenestra starem in medio Obseruatorij in calido Acre, rem visau sam in frigido Aëre consistentem refractè videri. Hic certè nec similitudo, nec successiua combinatio &assimilatio Refractionem tollere potuerunt. Si verò media illa per se tàm similia sunt, vt inter illa nulla sit differentia, cur diuersa appellas? cur non etiam sublunarem illum purum Aërem Aethera, seu, vt Plinius loquitur, Aethereum spiritum appellas? Ita enim tecum non pugnarem. Tantum enim id contendo, non esse diuersa Aetheris &Aëris puri Diaphana, cùm nulla ab ijs generetur Refractio.