Latin
127.1 to 127.4
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 127.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter nunc statuo, caudas eiusdem materiae esse cum capite, eodemque modo quocaput, per illuminationem apparere: id quod inde quoque manifestum est, quòd caput Cometae in disparitione eodem modo dispersum appareat atque acauda. Nec curuatura illa caudae, vt arbitror, à te rectè excusatur, cùm mhil tale in Stellis &Planetis similiter in recta linea existentibus appareat, praesertim in tàm paruo interstitio, vt ea cauda fuit. Tu vide, num haec mea sententia vera esse possit. Ita enim illi magni Cometae apud Senecam &Pontanum, quorum alter totam viam lacteam aequauit, alter occupauit quinquagina gradus, facilè explicari poterunt, incuruationesque caudarum nulla excusatione indigebunt. Etsi autem non asseras, qualem Cometarum materiam statuas, tamen in fine Operis de Graminaeo agens videris meam sententiam reijcere Aristotelisque opinionem esse astruere. Verùm multum ab Aristotelis opinione differt. Ille enim tenacem, lentam, crassam &viscosam eam statuit; ego tenuem, leuem &à radijs perpurgatam ac excoctam: Ille comburi eam vult &propter ardorem apparere; ego eam non comburi sed à radijs Scellarum absumi &dispergi, &per illuminationem apparere. Ille sub Luna, ego verò non tantùm sub Luna, verumetiam in Sphaeris Planetarum eam esse statuo. Quae tua sententia sit, ignoro. Dauus enim sum, non Oedipus. Ex Titulo tamen, De nouis aetherei Mundi generationibus, quem in lireris &ad Illustrissimum Principem nostrum &etiam proximis ad me missis, sic esse voluisti, conijcio te eam secundum tuam opinionem facere caelestem, generationemque in Caelum introducere. An igitur putes, eam ex Planetarum corporibus exhalari, an verò aliâs ab ijs generari, scire non possum. Id opinor certum est, cùm generationem in Caelum introducas, te etiam corruptionem introducere. Nam secundum Artem vestram gener atio non existit nisi ex corruptione. Sed nequeo de hac re plus agere, cùm tuam sententiam ignorem. De Hypothesibus quoque tuis nouis, qua rum 8. capit. facis mentionem, te non per omnia assequor.