Latin
127.5 to 127.6
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 127.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Ipse equidena, cùm Elementa mea Astronomica conscriberem, eodem modo Lunaa deinde Solem circa Terram constituebam, sed in Homocentrepicydep cyclis, in centro verò maioris &primi Epicycli Solis rursum Homoc entrepicyclepicyclos reliquorum Planetarum, ita vt centrum Homocentricorum in reliquis Planetis idem semper esset cum centro maioris Epic vcli Solis, vnaque per medium Solis motum in Homocentrico Solis circum duceretur. Sed id non noua ratione faciebam, sed prorsus secundum Cop ee rnicum, nec vt conuersim per omnia Hypotheses Copernici ad mobilitae &em Solis transferrem aliter facere poteram: videbamque eum ratioem Rheticum &Reinholdum intellexisse. Ac secundum hunc modum Rit quoque Illustrissimus Princeps noster superiori Anno ἀυτοματον construi mirae quidem paruitatis, sed tamen omnium Planetarum motus exhibens. Est enim orbiculus vtrinque planus in diametro vix 6. pollices continens, in cuius altera planitie Theorica Lunae cum suis Epicyclis &Capite Draconis continetur; in altera verò Solis &reliquorum Planetarum omnium Theoricae, exhibenturque omnes motus non solùm tàm Anomaliarum ¢rorum quàm veri in Longitudinem, verùmetiam in tribus superioribus in Latitudinem. An verò tuae Hypotheses cum his eaedem sint &consentiant, certò scirè non possum.