Latin
TICHO BRAHE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 128
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi enim generalem quidem Hypotyposin &ordinem Sphaerarum ipsosque Planetarum circulos siue Homocentricos siue Eccentricos eosdem esse satis apertè videam: tamen cum tuas nouas appelles, &in literis proximis scribas, eas particularibus apparentijs vndiquaque aptissimè satisfacere, quòd tamen neutra aliarum omnimodè praestet, videntur diuersae à Copernicanis inuersis esse. Si enim eaedem essent, non magis satisfacerent apparentijs, quàm Copernicanae ipsae, siquidem quaecunque apparentiae ex Copernicanis ipsis proueniunt, eae etiam prorsus per omnia ex inuersis absque vlla differentia proueniant. Deinde videris centra homocentricorum reliquorum Planetarum non in homocentrico aut centro maioris Epicycli, sed in ipso Eccentrico Solis circumducere, cùm idem quoque in Cometa facias. Quòd si ita esset, nouae &diuersae meritò essent, cum hac ratione Eccentricitas Solis sese omnibus Planetis necessariò immisceret, aliasque apparentias introduceret. Verùm Obseruationes huic suppositioni respondere, vix crediderim. Scio equidem Copernicum demonstrare, mutationem Eccentricitatis Solis etiam in reliquis Planetis animaduerti, quod tamen in Tabulis tanquàm minùs sensibile neglexit. (Vnde ego quoque Epicyclium illud Solis in maiorem Epicyclum transposui, quod alias ad Terram reponendum fuisset, ita vt infima sui parte per centrum Terrae transijsset. )Veruntamen id omninò ex ipsius Hypothesi necessarium est, siquidem per Eccentricum Solis intelligit Eccentricum Terrae, cuius centrum, si mutatum fuerit, necessariò Eccentricitates reliquorum Planetarum mutabit, cùm eae omnes hoc centrum respiciant &ab hoc centro earum magnitudines numerentur. An itaque, vt dixi, tuae cum Copernicanis inuersis prorsus eaedem sint, certò scire non possum. Quod tamen existimas, generalem illam Sphaerarum dispositionem quò diligentiùs perspexero, eo magis mihi placituram; scias iamdudum mihi prorsus contrarium accidisse, de quo etiam cum Eruditissimo Viro Gellio Sasceride. Quò enim diutius eam considero, eò minùs mihi placet. Etsi enim ostendit, quomodo secundum medium motum Solis Planeta superiores directi stationarij aut retrogradi reddantur: tamen (quod etiam Ptolemaica facit,) tantum ostendit quod sic fiant, non quare sic fiant, Planetasque regi essionis macula aspergit. At Copernicea, non tantùm, quod fiant regressiones &stationes illae, ostendit, sed etiam quare sic fiant, non quod tanta sit motus inconstantia in ipsis Planetis, qui semper suum proprium motum aspiciant, sed quòd regressiones illae ita nobis propter motum Terrae appareant, Planetisque putentur inesse, cùm tamen reuera Terrae insint.