Latin
TICHO BRAHE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 13
Unproofread scanNot analysed yet
GRAVIO COMMVNICATAEA TYCHONE BRAHE. Raecedente Annò, qui fuit à nato CHRISTO I585, Die 18 Octobris, cum post diuturnas inde ferè ab initio eiusdem MenQ sis obscuritates, &pluuiosum tempestuosumque Aëris statum, exoptata serenitas restituta esset, volens consueto more, vnà cum meis Astronomiae Studiosis, Stellarum apparentijs per Instrumenta demetiendis inuigilare, animaduerti ex improuiso Stellam quandam Asciticiam, obscuro, raro &nebuloso lumine praeditam, prope linum Australioris Piscis, quae tota sua forma nebuloso gyro, quem praesepe G vocant, quàm similima erat, nisi quod ab initio circa hunc &aliquot sequentes dies, hoc ipso gyro aliquantò maior videbatur; Adeò vt si ipsas extremitates accuratius quis intueretur, Iouis Stellam apparenti magnitudine, quàmproximè adaequaret, licet ob luminis obtusi tenebricosum aspectum, nequaquàm adeò perspicuè, vt Planetae vel Fixa Sidera Mundo coaeua oculis sese ingereret. Fuit autem in media sui Corporis parte compactiori lumine praedita, circa extremitates verò rarior &disparentior. Circumquáque etiam planè rotunda extitit, nec vllam caudam aut barbam in vnam magis quàm aliam partem protendebat, nisi quod Die 20 &22 exile quoddam vestigium cuiusdam tenelli radioli vix spithamae longitudine, quò ad visum versus Occasum extendere acutissimè diúque intuentibus putaretur. Neque quicquam eiuscemodi in ea aliâs per totam durationem contueri licuit. Successiuè autem imminuebatur, ita vt circa 4 Nouembris aliquantulum minor praedicto nebuloso gyro q fuerit, cui adhuc colore &forma apprimè congruebat: Deindè paulatim adhuc minor facta, circa medium Nouembris prorsus disparuit. Prima Nocte qua eam obseruauimus, à Saturno, qui tunc iuxta Stellulas in Lino &retrocedebat, non longè remouebatur, quem iam erat aliquantò plùs quinis gradibus versus Ortum praetergressa. Transiuit deinde totam Arietis constellationem, Taurique dorsum versus Septentrionem superauit, vbi non longè à Pleiadibus (quas licet Latitudine Borea excederet, Longitudine tamen non est assequuta) conspici desijt. Quae verò in huius peregrinae Stellae situ &promotione, singulis Noctibus, quibus per serenitatis opportunitatem aspectabilis erat, toto durationis tempore depraehendi, quia nimis longum foret omnia hîc recensere, è multiplicibus, quas habui Obseruationibus, praecipuas quasdam ad certas Horas selegi, quas in subiecta Tacam verò 23gr. 17 min. qui pedetentim diminuebatur, ita vt Die 4 Nouemb.