Latin
TICHO BRAHE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 18
Unproofread scanNot analysed yet
fuerit ad AEequatorem 44 gr. 50 min. Inclinatio ad Eclipticam 22 gr. 21 min. &in fine Apparitionis, Dig 12 inuenta est Eadem respectu Aequatoris 44 gr. 19 min. Eclipticae verò 21 grad. 34 min. Atque hoc modo etiam in intermedijs spacijs portionis Circuli Cometae ad Aequatorem &Eclipticam obliquatio, regulari imminutione paulatim decrescebat. Motus etiam diurnus ipsi proprius in hoc ductu, ab initio paulò maior extitit, ita vt à Die 18 in 19 circa primam à nobis factam Obseruationem fuerit part. 2. /. 18, qui sequentibus diebus successiuè tardior fiebat, ita vt à 4 in 5 Nouemb. 53 1/2 min. à 12 verò in 13 eiusdem 34 saltem scrupulis processerit. Atque hanc cursus inhibitionem ordinariè &proportionabiliter seruabat, vt vel ex hoc generali Cometae ductu, tum ratione Inclinationis Arcus Circuli maximi, quem suo motu designauit, tum etiam incessus proprij inuicem collati, satis comprobari queat eum nequaquàm Elementaris Regionis, tanquàm igneum quoddam in hac generatum Meteoron fuisse participem, velut Aristotelici omnibus Cometis id commune esse, suis quibusdam subtilitatibus nulla experientia, aut Demonstrationibus Geometricè stabilitis persuadere nituntur. Quî enim fieri poterat, vt Cometa tanto tempore in toto suo cursu, tam regularem &proportionalem motus Analogiam seruasset, si in suprema Regione Aëris, more Meteororum, instabilitati multiformi obnoxius fuisset. Multò autem euidentiùs è collatione diuersorum locorum, quae per aliquot Horarum interuallum eodem die exactè obtinuit, eum in altissimo Aethere cursum suum absoluisse conuincitur. Quod vt certiùs innotescat, è praescriptis Obseruationibus quasdam sub incudem reuocabo. Die 18 Octobris Horis à Meridie elapsis 10, scr. 15, inuenta est Ascensio Recta Cometae 19 gr. 19/. &Declinatio 4 gr. 25/. Septent. Deinde Hora 13. /. 30 fuit eadem Ascensio, P. 19. s. 32, &Declinat. P. 4. s. 36½ etiam Bor. Ex his (siquidem per Complementa Declinationum dantur in Triangulo Sphaerico bina Latera, &per differentiam vtriúsque Ascensionis Rectae, Angulus compraehensus) colligitur motus in suo proprio ductu interuallo 3 1/2, Horarum, 17/ minutorum, cui si conferatur cursus diurnus, inuentus à certo aliquo situ, donec post vnam primi mobilis reuolutionem in consimilem reuertatur, (nam Parallaxis, si qua esset, nullam à motu vero differentiam hoc modo insinuat) inuenitur is habita ratione subsequentibus duobus diebus factarum Obseruationum P. 2. scrup. 18. Quare secundum hunc diurnum motum debuit Cometa, praedicto temporis interuallo in suo proprio ductu, verè promotus fuisse scrup. 18 1/2, deficiente in motu per Obseruationem apparente, non multo plùs vnico minuto, quosaltem Parallaxis cursum verum anticipauit; Cum tamen in tam diuerso situ, si vel in ipsa proxima concauitate Orbis Lunaris extitisset (licet hanc cum Copernico longè vltra Ptolemaicam ratiocimotu nationem remoneri statuamus Semidiametris Terrae 52. s. 17.) Parallaxin in motu proprio induxisset 27 scrupulorum primorum, veluti per Triangulorum rationes, totam rem examinando, adinueni. Differentia itaque extitisset ab Obseruatione ipsa scrup. ferè 26, quae sanè vel perexiguo Instrumento animaduerti potuisset, si Cometa non altiùs quàm concauitas Lunaris Sphaerae postulat, remotus extitisset.