Latin
TICHO BRAHE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 132
Unproofread scanNot analysed yet
Opera illa Mathematica, de quibus superioribus literis scripsi, propediem diuina fauente clementia sum editurus, vbi ea ad te transmittam. Sed tempus iam esset, vt nimis prolixam hanc Epistolam tandem clauderem, nisi mihi Illustriss. Princeps noster aliud in mandatis dedisset. Cùm enim Illustriss. ipsius Celsitud. in elocatione Filiae adeò sit occupata, vt respondere nequeat: mandauit mihi, vt ipse ad ea, quae continet Epistola tua, respondeam. Verùm nihil in ea reperio, quod responsione admodum indigeat, aut in superioribus Illustrissimi ipsius Celsitudinis literis ad te missis non satis superque sit deductum: praeterquàm quòd in Obseruationibus per Venerem institutis nos erroris arguere videris, vitiumque in Refractiones conferre. Verùm Refractiones mihi obstare non potuerunt, cùm &per Azimutha Obseruationes instituerim, &post occasum Solis distantia Veneris â Tertia V ac alijs accepta propter Refractiones (quas tamen separaui) iustò minor necessariò inuenta fuisset, adeoque Stellarum loca in antecedentia contra signorum ordinem fuissent retracta.