Latin
132
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 132-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nolo de his plura agere. Rationem enim Obseruationum nostrarum videbis in Opere nostro Deo volente breui edendo. Nihil igitur iam amplius restare video, quàm vt tandem hanc Epistolam finiam. Quapropter optimè &felicissimè vale, Nobilissime Excellentissimeque D. TICHO, mihique longè charissime, candoremque meum in optimam partem accipe, mihique quamprimùm rescribe. Iterum vale. Cassellis 13. Calendas Octobris, Anno salutis M. D. LXXXIIX. CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS. ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO D. VVILHELMO HASSIAE LANDTGRAVIO, COMITI IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIM NIDDA: Principi ac Domino suo Clementissimo S. P. TSI ATVA CELSITVDINE NIHILRESPONSIADPOFg . steriores literas circa Nundinas Autumnales receperim, nihilominùs quòd subindè Celsit, tuae scribam, &de negotio AstronoCmico conferam, minimè ingratum esse, satis mihi persuadeo, possunt enim in tanta rerum politicarum administratione, multa incidere, quae tuam Celsitud. etiamsi quàm maximè velit, à respondendo auocent; Nam &T. Cels. Mathematicus, vir in his artibus apprimè industrius inihi per literas significauit, T. Cels.