Latin
134
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 134
Unproofread scanNot analysed yet
cùm Sol eleuaretur partibus fermè 18. distabat à ? Orientali P. 37. M. 11/2. &Declinatio Veneris simul reperta est part. 8. M. 361. Meridional. Cumque locus Solis detur in part. 13. M. 95. m, ex eius Declinatione cum Declinatione Veneris &distant a cognitis datur differentia Ascensionalis rart. 35. Min. 33. Inde ex Ascensione recta Solis cognita constabit Ascensio recta Veneris part. 185. Min. 842. Die verò proxime sequente Hora 6. Min. 38. capiebatur Veneris &cordis Q distantia part. 42. Min. 243. Venere tunc infra Aequatorem posita partib. 3. M. 241. Hinc &per datam Declinationem cordis Q, rart. 13. Minut. 57/. inuen tur discrimen Ascensionale part. 38. Minut. 56 1/2. quod sublatum ab Ascensione recta Veneris (quae ex praemissa ad Solem facta obseruatione, applicato tamen motu intereà temporis contingente, innotescit) pandit Ascensionem rectam cordis Q vart. 146. Min. 288. Ideoque euadit Ascensio recta Lucidae V part. 25. Minut. 561. Est enim differentia Ascensionalis Reguli &huius Stellae in V ex alijs Obseruationibus conquisita part. 120. Min. 321. Ex ista autem Lucidae V Ascensione recta, applicata Declinatione, quae tunc erat part. 21. Min. 291. prouenit eius Long. tudo in rart. 1. Min. 50. &,quod tantundem verum Scopum anteuertit quinis videlicet Scrupulis, quantum antea excessit, eò quòd Parallaxes &Refractiones hìc etiam non adhibtae rem omnem in antecedentia protrudant, sicque à vestra annotatione adhuc duplò plus receditur. Verùm si obseruatio Anni 87. huc redigatur per eum qui intereà Stellis Fixis inest motum, &vtriusque loci capiatur dimidium; Ira enim vtrinque Refractionum &Parallaxium obstacula, quae paria sunt, excluduntur, ostendetur Longitudo Stellae in part. 1. Minut. 55. &; cum Latitudine part. 9. Minut. 57/2. quae duo in ipso Scrupulo rectè constare nullum apud me est dubium: Licet vestra positio in Grad. 2. Min. 1. &,eandem Stellam ad finem Anni 88. reponat: Ita vt excessus committatur Minut. 51/2. quoad Longitudinem: Circa Latitudinem enim in dimidio Scrupulo consentimus. Pari ratione non solùm ad hos duos Annos in Venere, tam occidua quàm Orientali, huius indagationis periculum feci, sed etiam in quibusdam alijs, potissimùm videlicet collatione facta Obseruationum Anni 8 2. cum 85. &56. quoque, cum praeterito 88. multisque &varijs animaduersionibus in singulis diligenter expensis, atque iusto modo adinuicem comparatis vbique terminos Longitudinis Affixarum Stellarum planè eodem modo figendos cognoui, prout anteà à me constituti erant. Imò ne in Solari tramite aliquid minutuli lateret dubij quod hanc Pragmatiam, quò minùs ad exactam praecisionem perduceretur, impediret, Obseruationes integri proximè antecedentis quinquennij circa ipsum quatuor vel quinque affabrè claboratis Instrumentis, tantaeque magnitudinis, vt de sexta vel quarta ad minimum Scrupuli parte singula nos certificarent, sub incudem Demonstrationum &numerorum reuocaui.