Latin
133
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 133
Unproofread scanNot analysed yet
in elocatione illustris suae Filiae, nuptiarumque magnifico apparatu, tunc temporis occupatam fuisse, quominùs haec curare tempestiuum fuerit, vnaque sibi iniunctum refert, vt is T. Cels. nomine meis responderet, Quod &breuibus fecit: Siquidem ad singula rescribere non duxit necessarium. In primis autem discrepantiam, quae nobis in verificatione Fixarum intercedit aliquantula, attingit, existimatque Refractionum vitio minimè factum esse, quod Anno 87. è Sole intermediante Veneris Stella, Longitudines Fixarum quinis adhuc proximè Scrupulis nostra inuentione anteriores expertus sit, verùm id mihi vix persuadebit. Nam &ego eodem tempore simili ratione, Fixarum limites explorare non destiti, &pluribus vicibus diligenti adhibita examinatione deprehendi, si Parallaxium &Refractionum non satis circumspectè praecauerentur impedimenta, quinque vel sex Minutis vlteriùs, quàm oporteat, recidere. Sed &in Decembri proximè elapsi Anni, cùm Venus rursus Eoa interdiu cerneretur, viceuersa rem omnem exploraui, &tantundem illic Fixarum loca iusto anterius cadere, eodem modo comperi. Nec dubito, si T. Cels. Mathematicus etiam in fine praeteriti Anni, &huius labentis principio, quando Venus multo tempore diurna cernebatur, ad ipsam matutinam haec rursus expenderit, idem mecum adinuenisse, quodque iam sententia mutata, in nostras Longitudines consenserit. Fuere autem circa vtraque tempora Declinationes Solis &Veneris, atque huius à Terra distantiae non admodum dispares, quod multùm facit ad rei inquirendae cerritudinem penitius peruestigandam, praesertim si consimiles, vt oportet, adhibeantur Altitudines. Vt verò T. Cels. exemplum aliquod è nostris Obseruationibus in promptu habeat, vnicum hoc subiungam. Anno itaque, vt dixi 87. die 24. Ianuarij, Hor. O. M. 15. F. M. cùm Sol haberet Altitudinem part. 171. Obseruabatur hic per Sextantem Trigonicum quadricubitalem distantia ę a centro Q partium 37. Min. 53. Declinatione eius vnà reperta P. O. M. 25. B. idque per Armillam decem pedum in Diametro, Axi in Mundi Polos tendenti incumbentem, &vna cum hoc circumvolubilem. Hinc &ex data Declinatione atque Ascensione recta Solis per suum locum in P. 14. M. 181. at cognitis, elicitur Triangulorum beneficio differentia Ascens. Rect. inter Solem &Venerem P. 33. M. 26. quae addita Ascens. Rectae O promit. 8 Ascensionem rectam, P. 350. M. 124. Deinde postquàm Sol Horizontem subierat, Horam existente 5q/2. inueniebatur distantia ? &Lucidioris in cap. V P. 40. M. 46. Venerisque Declinatio P. O. M. 291. Borea. Ideò cùm lucidae V Declinatio nota sit part. 21. M. 29. prouenit ambarum differentia in Aequatore P. 35. M. 5082. &per consequens habita ratione eius quae intereà in Venere fiebat promotionis Ascensio recta Lucidae V ad hoc tempus, resultat r. 26. M. 71. cui adhibita modò dicta Declinatione prouenit Longitudo Stellae in parte 1. M. 59. 8, quod à vestra inuentione huc redacta, quàm minimum discrepat. Abundat tamen à vero quinis proximè Scrupulis; ob Refractionum &Parallaxium in Sole &Venere neglectas implicationes. At rursus Anno mox praeterito 1588. die 26. Octobris, Hora 11. Min. 48. A. M.