Latin
TICHONIS BRAHE LIB. I
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 146
Unproofread scanNot analysed yet
Taceo quòd ipsum etiam Instrumentum sua mole sese nimium aggrauet, cùm non secundum aequilibrium eius dispositiones conuolutioni adaptentur. Ita vt nullum sit inter omnia Astronomica Organa à vereribus excogitata, quod minùs expeditam &ratam certitudinem Obseruatori exhibeat, vtvt satis ingeniosè eius structura, qua Armillas ab Hipparcho &Ptolemaeo vsurpatas in planam quandam Circulorum compagem compendiosiùs &minori sumtu redigere, Arabes huius primi (vt existimo) inuentores, conati sint. Taceo nunc, quòd Illustrissimi Principis Torquetum, quo Obseruationes istae peractae sunt, etsi è solido constabat Orichalco, nimis tamen erat exiguum, prout vidi, cùm ante annos 15. Cassellis praesens apud Illustrissimum Principem per dies aliquot morarer. Habebat enim tunc bina eiuscemodi Torqueta, quorum neutrum satis capacem magnitudinem prae se ferebat, vtrumque verò iam pridem ab ipsius Celsitudine antiquatum erat, eò quòd certas Siderum denotationes, vel ipso Principe id innuente, nequaquam exhiberent. Facilè itaque contingebat, per Torquetum non adeò magnum obseruando, aliquot Graduum à Scopo deuiationem committi, quod beneficio radij, è distantijs Stellarum petita peruestigatione, satis tutò praecaueri poterat, &cauda quae per se tenuiter apparuit, vt ex ipsis Illustrissimi Principis animaduersionibus colligere licet, in sua productione non difficulter, quò ad longum interuallum, aspectui nonnullam frustrationem suggerebat. Quapropter si ex Obseruationibus Cometarum probare elabores caudam eorum esse de ipsa substantia corporis, &per se ferri, Solemque non semper respicere, aliunde auxilium implores necesse erit: Hic enim, quem allegas, Cometa multò potiùs contrà quàm pro te facit, vt iam satis superque ostensum est. Nunc ad alia. Quae circa curuaturam caudae, nostris ratiocinijs opponis, parum ad rem faciunt, Si aptiorem inflexionis crinium occasionem, quàm ex Opticis, inuenire potes, eam prome. Quod tamen cauda sit ipsa Cometae portio, de eâdem existens materia, vt ob id varias formas per se exhibere possit, nequaquàm tibi concessero. Non aliter quae de Graminaeo in fine Operis scripsi, minùs competenter applicas. Neque enim dixi eum, quò ad situm Cometarum Aristoteleae opinioni adhaerere, sed saltem quoad materiam e fumositatibus terrestribus, vt ille vult, constantem, inque sublimem Aethera attractam. Quoniam verò ipsemet fateris hanc tuam quoque esse opinionem, in easdem sanè absurditates prolaberis, quas aliàs affatim ostendam: Nihil enim refert, siue dicas vapores istos lentos &tenaces, tes, siue tenues &leues, aut ardentes vel illuminatos, modò terrestres &sublunares esse, inque altissimum Caelum quocunque modo eleuatos admiseris. Praetereà quia ex verbis quibusdam ad Illustriss.