Latin
TICHONIS BRAHE LIB. I
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 147
Unproofread scanNot analysed yet
Principem scriptis, quibus Opus meum edendum de nouis Aetherei Mundi generationibus appellaui, colligis me generationem in Caelum introducere, &per consequens etiam corruptionem. Videris hîc mea verba nimis strictè captare; Sumsi enim ego illic generationis vocabulum latiori modo, pro eo quod nouiter existit vel apparet, anteà non visum, nec Grammatici partes in proprietate eius dictionis sustinui. Sed cur non potiùs ipsum titulum libri impressum arripuisti, quem magis circumspectè, quàm in Epistola aliqua requiritur, de nouis Aetherei Mundi Phaenomenis inscripsi, consultò generationis vocabulum deuitans, ne vllus esset cauillationi locus. Alibi te longè adhuc à mea abesse sententia videbis. De Hypothesium caelestium à me adinuenta constitutione nolo in praesentiarum multa defensionis &comprobationis causa in medium adferre: Id enim nimis prolixum foret, neque absque multiplici ex Obseruationibus certis petita demonstratione sufficienter perficeretur. Dabo potiùs operam, vt aliàs, cùm de restitutione caelestium motuum ex professo fauente Caeli Autore acturus sum, reipsa cognoscatur, has nostras Hypotheses Apparentijs caelestibus ad amussim satisfacere, &tam Ptolemaicas, quàm Copernianas longè antecellere, ipsique veritati magis correspondere. At si illae tibi adeò displicent, vt malis cum Copernico Terram &maria in Caelo annuatim vnà cum contermina Luna conuoluere, adeoque triplici motu, cùm sit corpus vnum &simplex, vltra Stellarum sortem, qua tamen longè inferior &ad mouendum ineptior est, extollere, per me etiam id tibi integrum erit: Neque iam difficilis via est, ex quo Aërem Elementarem Caelo &Astrorum reuolutionibus miscuisti; Cur non etiam Terras &maria? Anne hoc est inferos superis confiundere, omnemque naturae rerum ordinem inuertere? Ne tamen fallaris, Non est, quòd tibi persuadeas, absurditates Physicas, quae Copermanam Hypothesin comitantur, satis ab ipso esse refutatas; Neque quae à te huc adferuntur, rem omnem indubitanter confirmant, vt alibi haec &plura eiuscemodi discutiens ostendam. Multò minùs, quae in excusandis ijs, quibus sacra scriptura contrarium asseuerat, à te praetenduntur, locum mereri poterint. Maior enim &est &esse debet diuinarum literarum autoritas ac reuerentia, quàm vt sic in modum Cothurni eas trahi deceat. Licet enim ipsae in rebus Physicis &alijs quibusdam vt plurimùm ad captum vulgi sese attemperent, absit tamen vt ob id statuamus eas ita vulgariter loqui, quin etiam vera proponere credamus. Sic Moses etsi in primo capite Geneseos de Mundi creatione agens, Astronomiae penetralia non reseret, vtpote rudi populo scribens, nihil tamen in medium profert, quod non etiam ab ipsis Astronomis concedi queat. Nam quòd tu putas ex ipso sequi Lunam contra Geometricas demonstrationes reliquis Stellis fore maiorem, ipse Textus non admittit.