Latin
TICHONIS BRAHE LIB. I
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 151
Unproofread scanNot analysed yet
Quòd autem primus Tomus hisce Nundinis non prodit, impe dimento fuit, quòd in vltimis Papyrum impressoriam, pro qua miseram, non adeptus sim, nimia copia Aquarum nuntium retardante, &propter alia quaedam obstacula, quae non attinet referre. At illa quae de Obseruatione vestra in Q &D ob Fixarum verificationem facta pro te facere iudicas, &quid de hac re sentiam in literis ad Illustriss. Principem breuiter datis respondi; Quare ea hic repetere non est operae pretium, nec etiam opportunitas mihi conceditur, plura nunc scribendi, imò haec ipsa confestim, non saltem inter alias plurimas occupationes prout obiter in mentem venerunt, exaraui, sed insuper graui frontis &Hemicranei dolore ob Coryzam, quam paucis antè diebus ex frigore nocturno inter obseruandum contraxeram, immaturè constipatam, laborans, ita vt aegerrimè haec ipsa conceperim. Neque enim tantum superest otij, vt medicationi vacare liceat. Tuum itaque erit in his difficultatibus minùs emunctè congesta candidè interpretari, &si non ad omnia nunc particulatim respondere otium atque valetudo patiebantur, haec ipsa generaliter rescripta boni consulere, meque vti facis, amare non intermittere, &saepius per oblatam occasionem literis reuisere. Vale. Datae Vraniburgi 21. Feb. Anno 1589.