Latin
TICHONIS BRAHE LIB. I
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 150
Unproofread scanNot analysed yet
Ex isto satis perspexi, vnde haec ad vos peruenerit Reuolutionum caelestium ordinatio, siquidem iste Plagiarius referat, se ante triennium ferè, postquam hanc in angulo quodam Regni Poloniae excogitasset, (intellige potiùs in Insula Regni Daniae Huena, quando Anno 84. in Septembri cum Nobilissimo &Doctissimo viro D. ERICOLANGE, amico meo singulari, cui tunc inseruiebat, hîc adfuisset, apud me clàm exceptas, vt quaedam etiam alia) Illustrissimo Principi Hassiae obtulisse, atque ab ipsius Celsit. Artifice Iusto Byrgio in Orichalcicum Automatum redactas esse. Sed satis prodit Furtum suum iste impostor, vnaque ignorantiam rei, quam venditat. Dum enim orbem Martis totaliter Solarem ambientem delineat, imitatur falsam quandam designationem, quae nescio, qua incuria hic ita depicta erat, atque ob id tanquam inepta alicubi inter chartas meas proiecta, quam etiamnum ad manus habeo, eodem nomine requisitam, vt certò idipsum pateret. Cumque vitium istud in Schemate depingendo commissum emendare nequiuerit, sufficienter intelligentibus notum reddit, se eam inuentionem non intelligere, multò minùs eius Autorem esse, vtvt hic conquisitam sibi impudenter arrogare &Illustrissimo Principi VVILHELMO, tanquam propriam excogitationem dedicare non erubuerit. Multa insuper alia habet in isto libello, quae licet non omnia hinc abstulerit, tamen partim à vobis, partim ab alijs Mathematicis in Germania, sine clàm siue palàm corrasit, adeò vt si aliena deinantur, nihil ferè restet, quod suum erit. Sed facessat iste cum suo Plagio, tibi &alijs Eruditis, apud quos aliquando fuit, quis sit, &quàm perfrictae frontis, arrogansque nugator, satis perspectus. Haec de Hypothesibus meis breuiter respondere volui, plura conuenientiore loco &tempore intelliges, quae proculdubio (nisi nimium pertinaciter in verba &sententiam Copernici iurasti) tibi satisfacient. Quod per omnia conuenientiorem Hypothe sin in Cometa Anni 77. praefinire potuissem, è pluribus videlicet compositis circularibus motibus, equidem satis ipsemet cognitum habui, idque in ipso libro sufficienter indicatum est, causaque addita, cur id praestare supersederim: vnde ista replicatione non opus erat. Hanc autem ipsam, quam illic indicaui, proposuisse Hypothesin, non caret vt opinaris, certa vtilitate; Sic enim magis confirmatur reuera caelestes esse Cometas, &motus eorum non tumultuariè cieri. Rectè excusasti apud Illustriss. Principem secundum illum Tomum non illius Cels. sed tibi esse transmissum, &veluti meo nomine pollicebaris, me vbi totum Opus absolutum fuerit, ipsius C. esse integrum communicaturum: Id enim ancea anteà mecum constitui, &tuam fidem hac in parte redimendam, non est quod dubites. Habebunt etiam reliqui duo Principes, vt mones, Exemplaria. Illustrissimus MAVRITIVS, LANDTGRAVII Filius, quem gaudeo in literis &linguis tantum profecisse, vtinam &Astronomica degustasset, vt in his laudabiliter exercitato Parenti sic quoque succedere posset: Item Illustrissimus BERNHARDVS ANHALTINVS non praetereundus erit, cùm Sacris Mathematum imbutus sit.