Latin
TICHO BKAHE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 153
Unproofread scanNot analysed yet
Quapropter totum illud caput de materia Cometarum eorumque illuminatione sum mutaturus, longeque alia ratione tractaturus, si alium insuper adhuc Cometam obseruauero, omnique diligentia inspexero &considerauero. De eo, quòd Planetae in subtilissimo &purissimo Aëre pendeant, vlteriùs tecum non agam. Tractaui hanc meam sententiam in opere nostro Stellarum Fixarum, nec te immiscui, sed rem ipsam tractaui. Idem &tibi faciendum erit, vt quibuscunque possis modis sententiam tuam defendas. Iudicabunt posteà Doctissimi Mathematici, cuius sententia vera sit. Nec enim nos ipsi in hac materia &Actoris &Rei &Iudicis personam sustinere possumus, sed requiritur ad sententiam pronunciandam persona tertia, φιλαληθὴς &nullo prorsus praeiudicio fascinata. Reuera Mysterium Trinitatis à Deo creaturis inditum est, &reperiuntur omnia Terrena in hoc inferiore Mundo ex Terra, Aqua &Aëre, vt superioribus quoque literis scripsi, seu potiùs ex Terrena materia, Aqueo glutine &Aëreo spiritu constare; Quam materiam sic dispositam deinde Calor caelestis vel Sol accedens specifica &ingenita sua virtute, luce perfundit, excitat &viuificat. Sed haec alibi tractaui. Video me tandem apud te obtinuisse, quòd Diaphanitas Aëris puri nihil differat à Diaphanitate materiae Planetis circumfusae: Reliquam etiam sententiam sine dubio veram, te docebit veritas temporis filia. De Hypothesibus Ptolemaei &Copernici, vtra vera sit, peculiari olim scripto discutiemus, nec vlteriorem hic disputationem instituemus. Scriberem etiam de Vrso illo Dithmarso, deque systemate illo Mundi tibi surrepto: sed Tabellarius properat, vnde illud in aliud tempus differam. Habebat in animo Illustriss. Princeps noster tibi ad literas tuas respondere; Verùm subita festinatione iter ingrediens Smalcaldiam petijt, vt hac ratione responsio sit impedita. Quemadmodum &eò circa hoc tempus maximè impeditur, quod iam operam det ceruis, qui rem Veneream sectantur, figendis. Nihilominus tamen Illustriss. ipsius Celsitudinem à te literas expectare &de te saepè cogitare, ex iniecta literarum copia poteris intelligere, quas praeterito mense Iulio ex comitatu Hombergico Illustriss. ipsius Celsitud. ad me dedit: Secundum quarum tenorem &Mandatum Frischlino quoque literas ad te perferendas tradidi. Quae proximis literis ad me scripsisti de structuris &occupationibus tuis aestiualibus, quòd nimirum Molendinam ad conficiendam chartam construxeris, Illustrissimo Principi meo indicaui, cui res perplacebat. Literas illas, quas ad Gellium Sasceridem scripseras, nuper tradidi Praeceptori Nobiliss. ROSENCRANTZII, qui me &ex te &ex Nobiliss. D. IOANNE DEE, amico meo singulari, perquàm humaniter salutabat, seque Eadem Literae Latinè redditae.