Latin
MATHEMATICO NOSTRO DILECTO
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 155
Unproofread scanNot analysed yet
MATHEMATICO NOSTRO DILECTO, FIDELI, CHRISTOPHORO ROTHMANNO. VVILHELMVS DEI GRATIA LANDTGRAVIVS HASSIAE, COMES IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIN ET NIDDA, &c ILECTE FIDELIS. CLEMENTER TIBI SIGNIFICANDVM duximus, praesentium exhibitorem, D. NICODEMVM FRISCHLINVM in Daniam iter sibi proposuisse. Cùm igitur TICHONEM BRAHE procul dubio inuiset, clementer mandamus, vt scitum aliquod scriptum ad ipsum matures, &certior ab eo fieri expetas, quid nam egregij nunc prae manibus habeat, &quando ex propositis laboribus aliquid rursus editurus sit, illa enim inspicere plurimum desideramus. Quod &à te factum iri clementer expectamus. Datum Hombergi 26. Iulij, Anno 89. VVILHELMVS HASSIAE LANDTGRAVIVS. CLARISSIMO ET ERVDITISSIMO VIRO, D. CHRISTOPHORO ROTHMANNO, ILLVSTRISSIMI PRINCIPIS VVILHELMI LANDTGRAVII HASSIAE, &c. Mathematico eximio, Amico suo plurimùm dilecto. CQVIDIDESTMI ROTHMANNE, QVODTAM INVITO animo accipias, adeoque sinistrè interpreteris meas vltimò ad te datas literas, nimisque rhapsodicè ad eas respondeas, cùm amicae inter nos collationis, atque veritatis in abscondito latentis penitiùs eruendae gratiâ, bona intentione scriptae sint: Neque enim ego te vspiam in illis impietatis accusaui. De pietate vel impietate cuiusuis, nullum mihi arrogo iudicium, Id scrutatori cordium omnium, vti par est, relinquens. Nec etiam te authoritati sacrarum literarum, quasi data opera, aliquid detrahere absolutè dixi, saltem quòd Mosis verba de Luna, luminari minore, incompetenter ad corporis, ipsis plaerisque Stellis reuera minoris, magnitudinem transtuleris, cùm potius de lucis Terras contingente praeeminentia accipienda veniant, te admonui. Rationibus quoque vt existimo non incongruis adiectis. Quod etiam Prophetis nimium deroges, eos non plusquam vulgus imperitum in Astronommicis &Physicis intellexisse asseuerando, vtvt diuinitus, immeditate instructi fuerint, &praetereà antiquiss.