Latin
156.5 to 156.6
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 156.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Quaestio mouebatur, an mobilitas Terreni Globi, eademque triplex à Copernico asserta reuera constare possit, anque illa inuentioni nostrae praeferenda foret, &vtrum sacrae literae illius imaginationi contrariarentur, necne: Si quid igitur habes è sacris Oraculis, aut horum Interpretibus, vtpote Augustino vel alijs Patribus, pro hac Copernicea assertione, tuaque astipulatione faciens, ex eorum scriptis id cita. Modò iustae fuerint rationes, ijs non refragabor. Id satis scio, Augustinum, quem solum nominas, motum Terrae, neque annuum neque diurnum vsquam concessisse, ex quo rotunditati eius tanquam minùs Mathematicus, Antipodas denegando, detraxerit. Quod tamen illi condonandum est. Quare cum rotundam esse non perceperit, motum etiam rotunditati competentem longè minùs admittere potuit. Theologorum vestratium opinationes, &de his censuras, etsi extra eorum fortè Professionem, minusque deliberatas, non equidem contemno. Sed cùm videam illos tantùm hoc nomine accersitos atque interrogatos, an liquiditas Caeli è sacris literis, siue orbium realitate astrui possit (prout tua clausula innuit) cumque scias me etiam longè antequàm de his somniâris idipsum concessisse, atque pronuntiasse, miror, cur haec nihil huc facientia obijcias.