Latin
MATHEMATICO NOSTRO DILECTO
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 157
Unproofread scanNot analysed yet
Neque enim existimo vestris Theologis de terna Terrae volubilitate propositam esse quaestionem, cùm paucissimi ex illis, eam etsi quàm maximè velient, caperent, vtvt Terrenis, quemadmodum &alibi sit, non parùm fortè addicti. Cùm igitur de mobilitate Terrae ex Aristarcho &quibusdam alijs veteribus per Copernicum renouata introductaque controuersia solummodò inter nos mouebatur, qua quaeso cohaerentia impulsus eam cum limpiditate Caeli confudisti, quam ego nunquàm denegaui, sed primus fortè omnium id ita se habere non saltem asseuerare, sed è certissimis demonstrationibus probare elaboraui. An hoc est Mathematicum, disparia coniungere atque implicare. Quod ne quidem Dialectici, siue Artificiales, siue naturales in diuersis terminis admiserint. Liquidissimam &vbique peruiam esse Aetherei Mundi substantiam è sacris literis probari posse, vel ipsis silentibus Theologiae Professoribus, iam dudum compertum habeo. Multaque in eius rei testimonium consignaui diuinitus patefacta Oracula. Quin &Clarissimus ille, deque Doctrina publica egregiè meritus vir D. CASPARVS PEVCERVS literis ad me hoc praesertim nomine datis, plurima sacrarum literarum dicta, huc facientia collegit, meaeque sententiae circa tenuissimam, limpidissimam &nihilominus superelementarem Caeli materiam eruditè atque egregiè subscripsit. Idque potissimum, vt Hypothesium mearum inuentionem minimè absurdam esse inde quoque comprobaret. Quando ego meas de Caeli materia vbique peruia nullisq orbibus solidis conferta, vt in gratiam veterum hactenus creditum est, &nihilominus Aëre Elementari atque animali velut loannes Pena Gallus, tu &quidam alij promulgare audetis, non coinquinatas ratiocinationes pleniùs, quàm adhuc factum est, in publicum edidero, alijsque dijudicandas concessero, vtique sacrarum literarum, quae primas in omni sapientia stabilienda, atque scientia condenda obtinere merentur, autoritatem citare, vel te non monente, nequaquam intermissurus sum. Dei eniny soliùs gloriam in omnibus spectandam semper censui, id quod &tu rectè approbas, cùm veritas absque ipsius patefactione &dono introspici nequeat; Omne enim donum perfectum à Deo. Meam quintam Essentiam, quam Aetheri, apud Chymicos locutione non ignota, neque veteribus etiam Philosophis, adeoque ne ipsi Aristoteli (licet in his non vbique satis perspicaci) improbata, tribuo, salsè mihi exprobare videris; Sal verò dusce, limpidum, omnique terrestreitate defaecatum, exaltatum, nullaque ex parte insipidum, aut graueolens, sed perpetuitati Circulari analogum, nondum degustasti; vbi olfeceris, aut saporem eius perceperis, tum primum de his sententiam profer; Intereà satius est immaturo supersedere praeiudicio.