Latin
160.1 to 160.5
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 160.1-5
Unproofread scanNot analysed yet
At vide potius, ne de industria nunc asserendo, Cometas in Caelo generari, alicubi praeter opinionem pecces, non tam Grammaticè quàm Physicè, modò vocabuli proprietatem retinere deceat. Quod non assertiuè sed dubitanter atque interrogatiuè ista proposuisti, vt meam sententiam pleniùs explicarem, id nihil apud me noui est; Nam &VVittichius &plaerique alij sic mecum egerunt, obijciendo ea quae nullum mererentur dubium, vt alia quaedam expiscarentur. Verùm postquam ego in eo, tum etiam alijs idipsum maturè experirer, cautior factus sum, vtvt non pauca in Germania hincinde meis sumptibus &laboribus comparata, idque Dei solius gratiâ ab alijs pro suis etiamnum venditentur, dictitenturque: Quod parui facio. Neque aegrè fero aliquos riuulos ad Exteros deriuari, ipso fonte penes suum Dominum adhuc Dei beneficio scaturiente. Non tamen sunt falsa proponenda, vt cognoscantur vera; Vera enim &falsa sunt dissentanea, nisi quis, vti apud Geometras fit, cùm assertiuè nihil probari possit, per negationem, rem in absurdum deducat. Sic etiam quae de Cometarum cauda proposuisti, tum in scripto illo tuo de Cometa Anni 85. tum literis ad me daris nunc reuocas, neque te illa tanquàm vera vrsisse, sed tantùm, vt meo iudicio subijceres, asseris. Licet verò &scriptum illud &literae tuae quiddam aliud prae se ferant, attamen quòd &hîc in viam redieris benè me habet. Placet enim, quòd ratiocinationes tuas &quae ex Illustrissimi Principis Obseruatione de Cometa Anni 58. comprobationis loco adduxisti, quàm parùm valida sint (ex quo ista tibi in superioribus literis ob oculos posuerim) iam satis videas, adeò vt te ista non scripsisse, ipsemet, vti apparet, malles. Quae excusandae istius Obseruationis caussa vltra ea quae ego produxi, adfers, apud ine facilem merentur locum, qui non tam Obseruationi aliquantulùm deuiae, sed potiùs, quòd tu hanc non satis circumspectè nimiùm vrseris, omniumque aliorum in plurimis Cometis inuenta hinc eludere conatus sis, imputem. Rogas vt ego haec non publicem, vtque tuam de Cometarum generatione sententiam scriptis meis non immisceam. Atqui te hic celare non possum, me per literas rogatum à Nobilissimo viro D. HENRICORANZOVIO, Vicario Regio in Holsatia, tum etiam Clarissimo &Eruditissimo D.