Latin
159.5 to 159.6
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 159.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Oportet itaque in alterutris vel vtrisque errorem non modicum latere, aut sanè Aërem in hoc parum Borealiore loco, quantum ad Crepuscula attinet, aliquantò defaecatiorem, quàm illic esse, quo ad Refractiones verò turbidiorem, id quod vel te ipso iudice simul consistere nequit. Attende igitur his diligentius, vel si minus lubet, aut in procinctu non est, acquiesce saltem aliorum minimè dubiae decisioni, neque hic tibi quidpiam immaturè decernendum praesume. Titulum libri mei aliàs in dubium vocatum, aut etiam attentatum, nunc approbas, nec amplius reprehensione dignum aestimas; Licet illum quem aliegasti, non publicè ediderim, aut vlli libro praefixerim, sed saltem in literis quibusdam ad Illustriss. Principem tuum datis illum obiter annotârim. Gratulor itaque &tibi &mihi, quòd tam pulchrè resipueris, antea enim obiecisti, me corruptionem Caele introducere, cùm generationis illic circa Cometam vocabulo vterer, nimis rigidè verba mea vrgendo.