Latin
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 172-2
Unproofread scanNot analysed yet
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS. AVTOR LECTORI. Ceepi uerò tandem hae ROTHMANNI literas ex Holsatia, si rectè memni, quiTAbus adiunctae erant aliae quaedam è diuersis locis à praestantibus &doctißimis Viris mihi inscriptae, tunc quoque quaedam à Nobiliß. &eximiae eruditionis Viro Domino HENRICO RANZOVIO, Produce Holsatiae, amico &affine meo inprimis dilecto, quibus haec, ni fallor, inserta erat scheda, descriptum partis literarum huius ROTHMANNI. nomine sui Principis, continens, quae quoniam ab eodem ROTHMANNO iussu Principis exarata refertur, &me meaque exercitia concernat, lubet eius contenta hîc adiungere) praesertim quia eodem anno quo antecedens Epistola, scripta sit, &quadam similia admoneat. QuaeQuadam ex Literis CHRISTOPHORI ROTHMANNI, IVSSV SVI PRINCIPIS, AD DN. HENRICVM RANZOVIVM. BSOLVTIS PENE LITERIS, INCIDIT HOC, QUODADEVC subijciendum venit: Superiori anno Mense Septembri misimus 2 ad Nobilissimum Dominum TICHONEM BRAHE literas, IlluDOO strissimus quidem Princeps noster vnas, ego verò binas, plenas variarum de rebus Astronomicis disputationum, ad quas Mathematicus ille Mathematicorum omnium longè praestantissimus nondum respondit. Cum itaque mihi mandarit Illustrissimus Princeps noster, vt eum de responsione ad monerem, peto à tua Excell. vt oblata occasione, clemens hoc Illustrissimi Principis nostri desiderium ipsi velis significare, ne responsionem diutius suspendat: qua quidem re T. Excell. officium longè gratissimum praestabit Illustrissimo Principi nostro. Coram, Illustrissimus Princeps, &ego in eius comitatu, inuisuri eramus Dn. TICHONEM, eiusque Instrumenta Astronomica coram visuri, nisi immatura Serenissimi &optimi Regis mors, iter nostrum auertisset, proque tanto &tam laeto visendi desiderio, luctum &moestitiam Illustrissimo Principi nostro substituisset. Sed sunt omnia in manu praepotentis DEI. Iterum vale. ALIA TYCHONIS BRAHE AD CHRISTO PHORVM ROTHMANNVM. WVPERIORIBVS MEIS LITERIS, DOCTISSIME ROTHMANNE, tuis vltimis luculenter respondi, idque quamprimùm eas accepissem, atque te, vt denuò rescriberes mature, quo iterum nisce instantibus Nundinis Francofurdianis responsionem vicissim adornarem, rogabam. Sed video te in respondendo segniorem, tardumque nimis, semperque occupationes alias praetendere. Licet verò ego non paucioribus fortè detinear; nihilominus tamen scriptionem non intermitto Cùm itaque nostrates, Nundinas Francofurdenses petituri, iter accelerent, breues hasce, ne omninò sine meis isthac transeant, mittere volui, quibus te de responso admonerem, vtut, quae scribam, multa nunc non occurratt. Hoc tamen te scire volui, Tomum meum primum iam penè Typographiti opera absolutum; Nam in tertia, eaque vltima parte labor nunc vrgetur. Distinctione autem prima, non saltem curriculum Solis &Lunae, nostris seculis adamussim correspondens, denotatur, atque demonstratiuè in numeros resoluitur: Sed &posteà plurimarum Affixarum, praesertim Zodaico obuersantium, accuratè loca verificantur, rationesque, cur sic &non aliter constituenda veniant, adduntur. Vbi haec cùm vestris contuleritis, facilè ipsimet dediscrepantiola nobis intercedente, vtri nostrum potiùs sit assentiendum, censuram proferetis. Neque etiam dubitò vestros circa Fixarum loca corrigenda vtiles labores, propediem publicam lucem visuros.