Latin
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 173
Unproofread scanNot analysed yet
Quin &aliud quippiam occurrit hîc addendum. Postquam literae eaedem, quas ad te vltimò dedi, emittebantur, reperit Amanuensis meus integram pagellam, nescio, quâ incuriâ priùs omissam &alicubi sepositam, nonnulla continentem, quae inter transscribendum neglexerat. Quod etiam nuper reuidendo exemplar, cognoui. Iussr itaque, vt quae tunc praetermissa erant, scorsim in charta describerentur, atque hisce adiungerentur, loco vnà denotato, vbi interserenda forent. Tuum igitur erit, hanc praeteritionem candidè accipere, &ad has quoque quaestiunculas, vbi rescripseris, respondere. Vale. Vraniburgo, die 23. Februarij, Anno 1590.