Latin
191.5 to 191.6
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 191.5-6
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum illum, &annuum Terrae à COPERNICO attributum motum sublato diurno per se frustrancum esse, iam antea diximus: Nihilominus eam, quam in Epistola priore ad ROTHMANNVM adduximus absurditatem hinc prodeuntem is non satis aestimare uidetur: dum spacium quod est à Sole, tunc Centro Vniuersi existente ad Saturnum plurimis uicibus ab hoc usque in Affixarum dispositionem uacuum esse, &Sideribus planè orbum, nullaque ratione aut utilitate adducta, quare sic esse oporteat, nihil à ueri similitudine abhorrere censet. Sic quoque Stellas tertiae magnitudmis aequare totum orbem annuum, id est Sphaeram Solis, nihil admittere absurdi, pronunciare non ueretur, Per uoluntatem Diuinam, eiusque poßibilitatem, &infinitatem tales uniuersi asymmetrias excusans. At quid hoc est dicere? Num uoluntas Diuina irregulariter &in ordmatè ustiam agit, contrà, quàm alids n toto Muudi Theatro aperpraret? Vbi omnia iusto tempore, mensura &pondere undiquaque ritè dist odisposita sunt? Nihil uacui, nihil frustranei, nihil sibi inuicem non certa harmonia, &proportione correspondens. Scilicet à Saturno ad fixas Stellas non quidpiam in usus Terricolarum destinatum continebitur, per interuallum, plusquàm 7000000.