Latin
CHRISTOPHORVS ROTMMANNVS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 192
Unproofread scanNot analysed yet
Semidiametrorum Terrae, Stellis fixis quae longè superiùs elatae sunt, his tamen non minimùm inseruientibus. Scilicet etiam fixa sidera nonnulla totum Orbem Annuum, quem Sol describit (siue, ut ille uult, Terra) sua magnitudine aequabunt, nonnulla uerò adhuc longè maiora erunt. Ipse uerò Sol, praecipuum Mundi corpus ac luminare huic quantitati uix conferendus uideatur, cùm tamen Stellae in Coeli expanso constitutae, minimam, respectu Solis in patefactione Creationis Mundi obtineant praerogatiuam, uti etiam per se comparatione eius quàm minimam habent; Sed quasi ab Authoritate huius, &praeeminentia, uti &reliqui Planctae dependeant. Et qualis quaeso Mundi uisibilis Symmetria sic prodibit, si maxima pars Creaturis uisibilibus destitut. erit: Quaedam uerò corpora coelestia in immensum fermè augeantur, quaedam uerò utut per se uasta, cum his tamen uix conferri poßint? Facessat ista ageometrica, &asymmetra, inordinataque philosophandi ratio, à sapientia, prouidentiaque Diuina alienißima; Quam etiam ipse ROTHMANNVS cùm esset mecum, ulteriùs tueri non audebat, sed magnam absurditatem pari incredibilitate coniunctam hiscè subesse, inter conferendum non inuitè tanden fatebatur. Memini enim, ipsum semel inter alia mihi dixisse, si Copernicca assumptio in rei ueritate constaret, necessarium fore, ut pleraeque affixae Stellae totum annuum Orben, seu Sphaeram Solis sua uera quantitate exuperarent, antequàm tàm inexhaustâ distantia, qualem illis necessariò COPERNICI attribuit ratiocinatio, eam, quam è Terris cernimus, uisibilem ijs concederet quantitatem: Quemadmodum ipsi à me obiectum crat. At hoc omnem fidem superare, prorsusque absurdum uideri non inficiabatur, neque per omnipotentiam Diuinam id ulteriùs excusare nitebatur, &magnam quoque asymmetriam ex his induci non illubenter admittebat. Mundus quidem finitus, quoad Crcatorem infinitum, nullam habet proportionem: Sed quoad se ipsum, suasque partes maximè proportionalis existit. Quod &in singulis animantibus terrestribus (ut de alijs eius partibus taceam) uidere est. Sunt enim omnium animalium partes &membra ita proportionabiliter ad inuicem ordmata &disposita, ut quodlibet horum certam rationem ad totum, tùm quoque ad reliquas suas partes obtineat. Quemadmodum in ijs, quae ex Humani corporis (quod Microcosmicum est) symmetril demonstrauit eximius ille pictor DVRERVS, liquet; ut alia his conformia nunc praetercam. Tertius ille motus per accidens axi Terrenae à COPERNICO intrusus, dilutione non indiget, siquidem sublato Annuo nullus sit, nec per se congruus, sed abstrusam &inconpetentem Anomaliam Terrae insinuans: Adeò; ut ipse ROTHMANNVS hunc alio modo excusare nitatur. Verùm de toto hoc negotio aliàs, uti spero, dabitur commoda per uarias circumstantias ulteriùs disserendi occasio. His igitur nunc, beneuole lector, acquiesce, donec pleniora obtineas. Ad Praecedentes Argumentorum ROTHMANNI de motu Terrae, quibus usus est pro tuendâ assumptione Copernicea, dilutiones, nihil ab ipse hactenùs responsum est, siquidem is eas intereà non vidit: Nec enim mihi constare potuit, ubinam locorum haereret: Nam ad Principem suum, uti proposuerat, non est reversus. ILLVSTR ISSIMO PRINCIPI AC DOMINO, DOMINO VVILHELMO, LANDGAAVIO HASSIAE, CAmiti in Catzenellebogen, Dietz, Zie gonhain &Nidda: Principi ac Domino Clementissimo.