Latin
INIT IAM NVPER EVCIN DANIAM AD MET. CELSIT
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 193
Unproofread scanNot analysed yet
INIT IAM NVPER EVCIN DANIAM AD MET. CELSIT. Mathematicus CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS, Prinsceps Illustrissime, tuaeque Celsit. literas attulit, quibus adeò diuti, nam in scribendo ad me intermissionem tum ob curarum molem, tum etiam Mathematici aduersam valetudinem, benignè exponit. Quòd verò studium Mathematicum T. Celsit. ob tot tantaque administrationis publicae, senij etiam successiuè obrepentis impedimenta, non prorsus repudiet, sed quantùm per ocium licuerit, etiamnum continuet, mihi quàm iucundum auditu est. Attamen, quòd pari alacritate, quâ anteâ, priora inuenta nunc recognoscere, tractareque vix promtum sit, mirum esse non debet; cùm anni, curae &morbi, vnà cum corporeae sanitatis molestatione, ipsum quoque animum atque ingenij vires, potiorem nostri partem, non parum aggrauent atque obnubilent. Verùm enimuerò quicquid in hoc genere T. Celsit. propriâ operâ adeò sufficienter atque copiose, vt prius, ob causas antedictas, in posterum praestare vix suffecerit, id per alios idoneos artifices sua autoritate atque hortatu, tum etiam sumtibus &liberalitate, compensare facilè sustinebit. Intelligo ROTHMANNVM valetudinis causâ aërem mutasse, quod licet T. Cellit. atque alijs minus tutum atque consultum ab initio videbatur, tamen quantum ex ipsiusmet relatione cognosco, illi non infeliciter cessit. Nam statim ab itineris ingressu successiuè vires recuperauit, &intereà dum hîc moraretur, non admodum infirmo vsus est habitu. Quamuis resolutiones &coagulationes istae Tartareae, quibus intrinsecus infestatur, adeò altè etiam in hac iuuenili aetate radices egerint, vt non tam facilè per solam loci mutationem, atque victus rationem, prorsus extirpari queant, cum &Galenistarum, vtut satis verbosè &affectatè de his &similibus disserentium medicationes quasi ex alto despiciant. Neque enim citra rem aiebat incomparabilis ille Germanorum Philosophus &Medicus, à quàmplurimis citiùs improbatus quàm intellectus, Aureolus Theophrastus, Tartaream Roades nequeunt curare Podagram. Per Roades (suo more ludens in vocabulis) rudes &inexpertos Medicos intelligens. Excellentiora sanè &praesentiora hic requiruntut Meditamenta, quàm Syrupi, atque Decocta, Pillulaeque aut similes Seplasiariorum impurae &confusae mixtiones suppeditare queant. Sed de his, cùm alterius int negotij, plura non addam. Enit Fuit autem ipsius ROTHMANNI accessus mihi inprimis gratus, un quòd à T. Celsit. mihi commendabatur, quàm quòd ipsum ob egregiame penitiorem Artis Astronomicae &rerum Mathematicarum cognitionem plurimi semper fecerim. Inspexit ille omnia mea Instrumenta Astronomica, de quibus ipsemet ad T. Celsit. referet. De Globo quoque Orichalcico quadrupedali, vel potius ampliori in diametro, quem Automatopaeus T. Cel.