Latin
TICHO BRA*A
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 198
Unproofread scanNot analysed yet
Fieri itaque potest, vt istic valetudinarius delitescat, erat e nim cum hinc decederet, minus adhuc confirmatâ sanitate, quod color facieiadmodum pallescens, satis innuebat. At quòd per literas idipsum, vel si quas alias habuerit diuturnae istius morae causas, non significarit, miror: neque enim facilè crediderim, humanitus ipsi quippiam accidisse. Videbatur aliàs T. Celsit. vti par erat, obsequentissimus: Et Stellarum descriptionem atque ex obseruationibus vestris demonstrationem, prout illi iniunctum erat, breui se animo lubenti absoluturum satis promisit: quod vt maturè etiam efficeret, ipsum sedulò &saepius instigaui, quò collatio tandem inter nostras vtrinque Obseruationes institui queat, &qua de causa Quina illa Scrupula, in quibus differimus, desiderentur, euidenti aliqua comprobatione enodari possit. Cùm autem ex eo tempore, quo hinc decessit, omninò nihil de eo, vbi locorum haereat, constiterit (in Daniâ enim eum esse non est quod T. Celsit. suspicetur) remitto literas, quas T. Celsit. mihi per hunc eundem Tabellarium ad illum dirigendas transmisit: cum Celsit. T. multò commodius possit, in quâ Germaniae parte nunc commoretur, expiscari (si modo nondum Cassellas reuersus sit) atque eòliteras, siue has siue alias propria autoritate dirigere. Quantum ad Mathematicas Obseruationes &Stellarum Fixarum designationes, quas Cel. T. sibi communicari clementer cupit, sciat me Octingentarum circiter Fixarum canonicam descriptionem nunc moliri, eamque Tomi nostri primi Progymnasmatum Astronomicorum (qui adhuc sub Praelo est) Capiti 2. inserere decreuisse, vnaque earum Obseruationes quas habui accuratiores, &his innixas demonstrationes Geometricas. Quin &alia de Sole &Luna caelitus deducta Obseruata, atque in Numeros per Triangulorum rationem digesta, idem Tomus cap. 1. complectitur; vt nihil dicam de ijs, quae nouam illam &supra modum mirandam Anni 1572. Stellam, aliàs luculenter tractata concernunt. Quibus subinde nonnulla ad reliquos quoque Planetas pertinentia, oportunitate sic exigente, intermiscentur. Ostendi autem ROTHMANNO hîc praesenti Volumen illud Progymnasmatum, quoad hactenus absolutum est, in quo etiam pauculi desiderantur quaterniones, cum per se aliàs magnum sit, &vsque in quintum Alphabetum excreuerit. Is T. C. de contentis in eo, quatenus in memoria habet, vbi reuersus fuerit, certiorem facilè reddet. Quam primum verò Opus illud, totaliter labore Typographico absolutum fuerit, nullatenus intermittam quin C. T. eius reddam participem. Sunt quaedam ingrata obstacula, quibus quo minus non solùm hoc, sed &alia quae meditor, Astronomiae instauranda sustentacula ad optatum finem, eâ quâ maximè cuperem maturatione perducere queam, nolens volens impediar, sed spero &ab his atque alijs felicem &exoptatam liberationem, quacunque tandem id ratione fieri queat. Omne solum forti Patria, &coelum vndique supra est. Interim C. T.