Latin
TICHO BRA*A
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 199
Unproofread scanNot analysed yet
non aegrè ferat, quod plura ex meis Obseruationibus &inuentis Astronomicis non mittam, id enim inus consultum, nec etiam, ob tot viarum mari terraque anfractus, atque hominum, in quorum fortè manus interea peruenire possent, non omninò perspectam sinceritatem, satis tutum arbitror. Mora haec qualiscunque fuerit, fenore, vti spero, compensabitur. Daniae Patriae nostrae status, quem scire iam denuò expetis, est in hoc quasi interregno, adhuc (quod diuinae bonitati acceptum ferimus) satis tranquillus &fortunatus. Serenissimus Princeps noster in Regem electus, indies proficit non saltem aetate &corporis vigore atque robore, sed &,quod pluris faciendum duco, virtute atque bonis artibus; ita vt non dubiam conceperimus spem, illum optimi &laudatissimae memoriae Patris heroica vestigia non segniter suo tempore ingressurum; atque ad Rempub. laudabiliter &decenter administrandam eximiè idoneum futurum, tanquara ad hoc natum, &diuinitus nobis in locum praestantissimi Parentis regnohuic praematurè adempti, restiturum. Interim autem dum iunior hic Princeps adhuc sub Curatoribus, viris praecipuis, ob aetatem versatur, Quatuor Seniores è regni Consiliarijs Reipu. gubernacula administrant: Inter quos Primarius est Dn. NICOLAVS CAASIVS, Cancellarius, vir vsu rerum, iudicio &consultâ prudentiâ, insigniter, praeter Generis antiquam Nobilitatem, clarus. In literis etiam humanioribus, praesertim verò Historijs, &quae ad Politiarum gubernationem conducunt, apprimè versatus. Si quid verò arduum &solitò grauius inciderit, in Comitia Regni, quae quotannis semel circa Solstitium aestiuum celebrantur, ad vniuersum Regni Senatum, vel etiam ante statutum tempus, si opus fuerit, conuocatum, defertur. Ita vt Aristocratiaquaedam, quae etiam reipub. forma non admodum improbata est, apud nos, donec Serenissimus Rex Electus ad maturiorem aetatem peruenerit, existat. Intereaque omnia moderatè &consultè administrantur, vnà cum Principis nostri, vti par est, summa obseruantia. DEVS in posterum etiam benedictionem clementer largiatur, vt omnia pacatè &feliciter succedant &conseruentur, exoptatissimumque nostrum Principem benignè protegat, &in suscepto virtutis tramite confirmet. Quantum ad me meaque attinete, a pristiEgo in hac Insula priuatus dego nec mo nam fermè retinent conditionem. rebus immisceo politicis, quod etiam nunquam libens feci, nisi necessitate aliqua compulsus. Sunt aliàs satis multi qui ista affectant, quique talibus Osiicijs, me fortè multò melius praeesse queant, quibus ego hanc, vbi eam assequuntur, fortunam nullatenus inuideo, sed multò potius gaudeo, quod in copia reperiantur, qui me talibus veriùs oneribus quam honoribus liberent, vt eò commodius &tranquillius, ocio frui Philosophicoliceat, atque rebus etelestibus potius quam terrenis vacare; quamuis ne sic quidem ab impedimentis &tumultuationibus, quas vita suggerit ciuilis, planè exemtus, etiam cum maximè cupiam, esse queam; siue id sic quodam fato meo, siue quorundam sinistrâ intelligentiâ eueniat.