Latin
TICHO BRAEM
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 252
Unproofread scanNot analysed yet
cubitos occupat) pedale habet, cui insistere licet, vt Quadrans ad Perpendiculum suum dirigi Obseruationibusque accommodari possit. IIII. Regulae Ptolemaicae Orichalco omnibus suis partibus vestitae, in quibus duorum Angulum quaesitum ambientium laterum quodlibet 4. cubitos contiaet: Diuisioque Hypothenusae Tabulae sinuum sex Cyphras pro sinu toto comprehendenti, omnimodè satisfacit. Habent ad Basin erecti lateris cochleas suas, quibus ad perpendiculum (quod ab hoc ipso latere dependet) totum Instrumentum rectificari potest: incluso thecae perpendiculi filo, nt vento quocunque flante dimoueatur. Aliud item Instrumentum pro Distantijs, quae 30. Gradus non excedunt, per vnicum Obseruatorem capiendis. Arcus huius ex aere est, &vsurpabatur quàm maximè in Nouâ Stellâ; habetque illud 4. cubitos à centro ad tircumferentiam. Sed iam antiquatum est. VI. Porrò Quadrans cum suo Horizonte, Regulis, Cochleis, quae omnis ex solido facta sunt Orichalco. Hic disiungi vicissimque coniungi potest; &quocunque libeat, transferri. Comprehendit in Radio à Centro ad circumferentiam 11. cubitos, &in Dimetiente Horizontis paulò vltra. VII. Ibidem quoque Armillae Zodiacales conspiciuntur, quarum circuli ex solide aere fusi tornatique sunt. Cubitos ferè 3. continent in Diametro, adeò vt Gradus singula sua Minuta per puncta transuersalia comprehendant. Verùm Instrumentum hoc citra vsum est. Nam istae Armillae nimium se suo pondere aggrauant; ita vt non tam exactè per has, quàm aliàs aequatorias aut Zodiacales Armillas obseruetur. Cernitur insuper iuxtà Obseruatorium hoc, magnum Horologium Orichalcicum, quod Horas, Minuta, &Secunda notat, idque, paucis exceptis, per vnicam rotam; quae cubitos 2. in Diametro habet, ac in 1200. denticulos diligenter diuisa est. Proximè huic duo alia minora Horologia, quae Horas, Minuta &Secunda indicant, appensa sunt. Atque haec praenominata Instrumenta habent suum proprium Obserua? torium in Arce supra Musaeum, sic vt ex hoc loco, in quamcunque Hemispherij partem Australem libuerit, explicatis tectis, obseruatio institui possit.