Latin
TICHO BRAEM
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 253
Unproofread scanNot analysed yet
Positum est versus Ortum, vti &versus Occasum, propè hoc Obseruatorium, sustentaculum cum Globo, cui Sextans ad obseruandum imponitur; quodlibet in Altano (vt vocant) peculiariter sibi ad hoc extructo. LVIII. Versus Meridiem proximè huic Obseruatorio, adhuc aliud spectatur minus, in quo tantùm vnicum Instrumentum Armillarum aquatoriarum Orichalco vndiquaque ritè obductum, collocatum est. Meridianus, in quo Armillae istae circumaguntur, prorsus ex Chalybe est; habetque in Diametro ferè cubitos 4: Fulcrum cui totum Instrumentum innititur, ac quatuor cochleis inferiùs positis dirigitur, ex solido ferro diligenter &affabrè elaboratum est. Et hîc quoque valuae superiores aperiri explicarique possunt, versus quameunque libuerit Hemispherij partem, prout Obseruatio requirit. Sequuntur Instrumenta, quae in altero Obseruatorio magno, litera Rnotato, in Arce versus Septentrionem collocata sunt. IX. Primo Regulae parallaticae, quarum duolatera sibi inuicem annera sunt, ve in inferiori (quod magnitudine vtrumque aequat, cubitosque 8 longum est) alleuando detrahendeque dirigantur. Inferius verò semper in Horizontis versatur aequilibrio, circumagiturque in circulo Azimuthali, ac respondet, quoad Diuisionem, Tabulae sinuum, sex Cyphras totaliter habenti. Orichalco vndiquaque obductae sunt, vnà cum arcubus, in quibus bina illa latera attolluntur: ac firmantur. Adhaec Horizon, qui firmo &rotundo incumbit muro, itidem Orichalco superinductus est, continetque in Diametro ferè 12, cubitos. Habet etiam hoc Instrumentum suas peculiares cochleas, quibus ad examen perpendiculi disponatur, &iuxta Obseruatoris oculum, altum erectumque ad Zenith fulcrum, ex quo perpendiculum dependet, cuius beneficio, bina illa mobilia Regularum latera non solùm continentur, nè extra planum diuagari! queant, sed etiam attolluntur vel remittuntur intermediante funiculo superiùs rotulae imposito, vt hac ratione omnia ad planum circuli cuiusuis vertiealis disponantur, &Regula inferior atque caeteris duplo longior, aequilibrium Horizontis, in quodcunque Azimuth circumuoluta, obseruet, Angulique, distantiae Syderum à Zenith mensuratio, commodè &subtiliter sic institui queat. Ad saepè dictorum duorum laterum iuncturam, vnum affixum est pinnacidium, &quoddam alterum infra ad obseruantis oculum, rimulas habens superiori parallelas. Dimidius Sextaus habens duos diuersos arcus, magnitudine aequales, quorum vtrique suum proprium respondet centrum Cylindricum.