Latin
ORTHOGRAHIAE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 265
Unproofread scanNot analysed yet
SOLLVSTRISSIME ET GENEROSISSIME PRINCEPS, Clementissime Domine; Intermittere nequiui, quin Celsit. T. per praesentem hunc ad instantes Nundinas Francofurtenses properantem, haec, quae occurrerunt, significarem. Et primum, quod &Alces (de quibus procurandis, meam, quantum fieri posset, operam addixi) attinet, eas in aliquibus Noruegiae finibus mihi promissas in promptu esse cognoui; verùm cum Nauigationes ob Hyemem nondum suscipiantur, responsum adhuc eâ de re tam subito obtinere non potui. Quamprimùm autem eorum animalium vnum, aut plura ad me pervenerint, prout futurum spero, C. T. id annunciabo, vt per C. T. proprium nuncium (si mihi ipsi oportunitas nulla ad hoc expediendum se obtulerit) qui vias &semitas norit, hinc in Hassiam deducantur. Ad C. T. Mathematicum ROTHMANNVM in omnem euentum, si fortè ad C. T. reuersus sit, adiunctas literas direxi; sin verò nondum accesserit, poterit C. T. curare Epistolam illam per alium aperiri, vt contenta eius perspiciantur. Praecipuum in eâ hoc est; si ROTHMANNVS proximè sub finem Decembris factam Eclipsin Lunae, per C. T. Instrumenta, quoad omnia sua momenta &alia requisita diligenter denotarit, vt Obseruationes istae mecum communicentur. Et licet illo tempore omnino hic nulla fuerit serenitas, quò praedicta Eclipsis à nobis obseruari possit, tamen motum Lunae per multiplices Obseruationes toties tamque diu perquisitum habeo, vt confidam eum numeris meis praecisè ac omnimode responsurum, ita vt hac ratione per collationem Obseruationis isthîc factae, cum numeratione è proprijs Tabulis in motu Lunae, differentiam Meridianorum exquisitè satis colligere queam. Quod si autem ROTHMANNVS tunc temporis non adfuerit, existimem ego C. T. Automatopaeum, aut alium quempiam hanc Eclipsin, si modò serenum ibi coelum tum extiterit, non neglexisse; quò etiam sic mihi nihilominus eius obse ruata communicentur. Si quoque alia Lunae deliquia praecedentibus aliquot Annis facta &coelitus diligenter denotata ad manus fuerint, cuperem me Obseruationis eorum, quomodo &à quibus Stellis accepta sint, participem fieri. MESTLINVS haud dubo huiusmodi Obseruationes aliquot per Altitudines Stellarum, vel quacunque alia ratione sedulò deprehensas, sibi reseruat. Si itaque C. T. clementer id sibi curae habere non grauetur, eaque de causa ad eum scribi curet, has proculdubio C. T. non denegabit; vt ita quoque ad manus meas peruenire possint, mihi enim nulla cum eò intercedit noticia. Requiro saltem nudas Obseruationes, sicuti annotatae sunt, ipsemet deinde tempora, secundum propria ratiocinia, hinc facilè eruam. Si quoque ille ipse MESTLINVS Saturnum circa annos 76. 77. &78. &Martem quoque Anno 76. &78.