Latin
ORTHOGRAHIAE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 166
Unproofread scanNot analysed yet
in situ Acronychio aliquoties sedulò considerarit, optarem quoque eiusmodi Obseruationes mihi communicari, quò eas cum meis (quas circa eadem tempora, licet non tot, tamque exquisitas, ac ipsemet quidem volui nactus sum) conferrem. Similium aliàs Obseruationum circa Solis oppositum, multas in promptu habeo, idque fermè per totum Eccentrici ambitum. Vellem nihilominùs, ob certas &peculiares causas, circa dictos Annos in hisce duobus Planetis apparentias Acronychias examinare, &cum caeteris, quas apud me seruo, conferre. Nihil refert quomodo eas denotarit, siue intermediante Radio per distantias à certis fixis, siue per lineas rectas iuxta fili extensionem, modo illi vsitato, decussatim factâ animaduersione: Ego tamen ex ijs facilè me expediam, modò nomina Stellarum, &ipsa Obseruationis ratio designata sit; quamuis (vt dicam quod res est) eiuscemodi, vel eius vel aliorum Obseruationes non multum moror, quoad exquisitam praecisionem, scio enim satis quantùm in his lateat scrupuli, vt vix vnus vel alter quem desidetamus inueniatur scrupulus logisticus. In Italiam etiam &Hispaniam scripsi, quemadmodum &in Poloniam, vt aliquot Eclipses Lunares praeteritorum Annorum (quae alicubi ibi accurate coelitus obtentae fuerint) nanciscar, ac ex ijs &simni illis, quas ex Germania habere potero, Meridianorum differentias rectiùs quàm hactenus factum est, discernam, atque ita Geographiam (ex quo Astronomiae, vti C. T. non ignorat, haud parùm subuenit) quantum fieri possit, emendem. C. T. etiam officiose rogatam velim, vt Automatopaeo suo siue Horologiario praecipiat, vt si alicubi artificem aliquem norit, qui Horologia ac Automata diligenter conficere &tractare sciret, quique Instrumentorum meorum curam gerere posset, efficeret vt is quamprimùm huc sese ad me conferret. Ego ipso in huiusmodi negotijs vterer, ac tantùm mercedis darem, quantùm alibi mereri potest. Aurifaber enim meus Iohannes Crol nomine, qui hîc apud me Instrumenta curauit, eorumque plurima manu sua fecit, mihique in hisce rebus multis annis (vir caetera integer &honestus) diligenter &fideliter inseruiuit, ante paucos dies, quod valde doleo, obijt; vt proptereà eius loco alium quendam idoneum hominem desiderem, qualis in hisce oris non facilè reperitur. Confido itaque C. T. Automatopaeum mihi operam suam hac in re nauaturum. Aueo C. T. Obseruationes Stellarum fixarum nancisci, quò eas cum meis conferam, nam vix aliter crediderim, quam quod ROTHMANNVS successiuè opus illud absoluturus sit, Ad primum meum Tomum quod attinet, in quo de ijs multifariàm tractatur, illum C. T. DEO iuuante, quamprimùm fieri potest, visura est. Scripsi insuper C T. Mathematico de octodecim illis Minutis, quae in Obseruationibus Cometae Anni 1580. mihi communicatis, vbique desiderantur. Nam quoties Cometa iste per Meridianum transiuit, inueni praecisè 18.