Latin
ORTHOGRAHIAE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 267
Unproofread scanNot analysed yet
Minuta Cassellis iusto minus obseruata esse, cùm meae Obseruationes eodem tempore factae semper totidem Minuta plùs habeant. Vnde conijcio, talem defectum ob Quadrantem, vitio perpendiculi in tot scrupulis non ritè directi, commissum esse. Quâ etiam de re cum ROTHMANNO, dum hîc esset, contuli, illudque per collationem vestrarum atque mearum Obseruationum demonstraui, ita vt hinc admiratione non modicâ teneretur, nec certam aliquam causam eius reddere potuerit. Addixit autem se, quamprimùm ad C. T. Cassellas reuersus fuisset, haec ulteriùs inquisiturum, nam cum Cometa iste obseruaretur, in C. T. ministerium se nondum tradiderat. Quòd si igitur per Automatopaeum, aut alium aliquem, defectus hic commissus sit, scire libentèr cuperem, quâ de causâ is euenerit, idque priusquam Obseruationes in descriptione huius Cometae ad vsum deducam. Quod autem in meis Obseruationibus meridianis, circa eundem factis nullus error subsit, confirmant satis Clarissimi viri THADDAEI HAGAECII tunc quoque Pragae sumtae Altitudines, quae cum meis, habitâ saltem ratione diuersitatis Horizontum, quàmproximè consentiunt. Verùm C. T. istis &alijs eiusmodi diutiùs grauare aut detinere nolo, sed eam (expectatâ per praesentem, cùm à Nundinis ad C. T. redierit, clementi responsione) nunc &perpetuò DEI Omnipotentis clementissimae tutelae in diuturnam corporis incolumitatem ac tranquillam Gubernationem ex animo commendatam habeo. Datae Vraniburgi, 20. Februarij, Anno 1592. Celsit. T. Addictiss.