Latin
HASSIAE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 271-2
Unproofread scanNot analysed yet
HASSIAE. Dem ptis ad te literis ablegatemus, vt si eiusmodi aliquot Alces ad vos allatae essent, eas ille ad nos adduceret. Nos autem ab eo tempore, ne minimùm quidem rescire potuimus, an Tabellarius ad vos appulerit, aut etiam an viuus aut mortuus sit, aut quâ praeterea occasione eueniat, quòd nobis huc vsque nihil responsi ab eo perferatur: Vtut autem sit, postquam eae, quae nobis ante annum è Suecia adferebantur Alces, omnes emortuae sint, &nunc saltem vnicam habeamus masculam, quam ante biennium itidem è Suecia accepimus, quae &ipsa admodum pulcra &cicurata est, sic vt hoc demùm anno egregia cornua sesquialterum pedem procera enata sint, nec ei vlla in re quippiam desit, nisi quod faeminà sui generis destituatur. Petimus clementer, vt si promissas Alces &praesertim saemellam aliquam nactus fueris, velis nobis easdem nostris sumptibus mox transmittere. Hoc ipso rem nobis facies acceptissimam. Nos id vicissim erga te omni clementia, qua tamen aliàs tibi fauemus, promereri non intermettemus. Datum in Vrbe &Arce nostra Casselana, 30. Iulij, Anno 1592. WILHELMVS LANDGRAVIVS HASSIAE. ILLVSTRISSIMO PRINCIPIAC DOMINO, DO. MINO WILHELMO, LANDTGRAVIO HASSIAE, Comiti in Catzenellebogen, pietz, Zigenhain &Nidda: Principi ac Domino Clementissimo. S. D.