Latin
HASSIAE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 273
Unproofread scanNot analysed yet
ITERAS CELSIT. TVA, ILLVSTRISSIME PRINCEPS, circa Aprilis auspicia per proprium Tabellarium ad me destinara tas iuxta proximè sequentis Mensis initia rectè accepi. In quiEbuS Alces cuisdam Noruegicas C. T. antea à me promissas, ad se è vestigio transmitti desiderat. Accidit autem, vt ijsdem penè diebus Consanguinei mei Nobilissimi viri AXILLI GVLDENSTERN Regij in Noruegia Vicarij literae vnà ad me perlatae sint, quibus conquerebatur se Nauclerum, qui bestias istas incolumes &illaesas huc transferre in se recipere vellet, offendere illic neminem. Idcirco in animo se habere scribebat, possentnè terrestri huc itinere perduci, periculum fieri curare. Scripsi nihilominus eidem AXILLO semel atque iterum, iamque antea mihi factas pollicitationes illi in memoriam reuocaui. Verùm is neque terrenis locis, conuallibus vndique inuijs, &confragosis rupibus armentis illis transitum difficiliorem reddentibus, tutò &certò adduci posse respondebat. Et licet id fieri concederetur: neutiquam tamen negotium hoc ob aestiuum Solis ardorem, &antequam Caniculares praeterijssent feruores (quos id genus animantium in peregrinis à natiuo solo terris, primo ingressu haud facilè sustinet) optatos habiturum successus sperabat. Qua de re se quamprimum profectione in Daniam tum temporis institutâ pleniùs hîc mecum communicaturum recepit.