Latin
HASSIAE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 274
Unproofread scanNot analysed yet
Atque hinc contigit, vt dum indies vel ipsius Proregis ad nos aduentum auidè expectarem, vel animalium istorum copiam nobis intereà fieri posse confiderem, C. T. Tabellarium diutius hic apud me detinere necesse habuerim, donec certi aliquid hâc de re mihi constaret. Nec enim sine Alcibus illis ad T. C. remittendum duxi, praesertim cùm is indicarit, sibi iniunctum fuisse, vt non absque his rediret. Sed quamuis praedictus hic AXILLVS expectatione nostra seriùs, vipote circa Mensis huius ingressum, hùc aduentârit; Peropportunè tamenaccidit, vt ad idem ferè tempus, quo alter T. C. nuncius, posteriores literasde eadem re me commonefacientes asportârit, AXILLVS è Noruegia huc primùm appelleret, meque in hac Insula mox inuiseret. Confestim itaque cum ipso de Alcibus dudùm promissis, sedulò egi. Verùm is difficultates non paucas, quò minus terrâ mariuè integra huc valetudine perduciqueant, obijciebat, curque hactenus eas mittere non licuerit, causas edidit. At ego instabam, recentiorem illum CT. nuncium, qui iampridem accedebat, quemad modum Ferr eiusmodi è longinquis adduci debeant, satis callere: siquidem prius è Suecia aliquot tales T. C. indemnes attulerit. Protinus itaque duobus Nobilibus, qubus Arcem &Prouinciam, cui in Noruegia praeest, se absente commiserat, per literas mandauit, vt quinque Alces, quas hinc inde in mei gratiam conquisierat, atque in varijs locis alendas (donec inde commodè huc transferri possent) disposuerat, eidem nuncio vnà cum alimentis caeterisque rebus necessarijs diligenter &sine mora procurarent. Is proinde acceptis hisce literis, vnà cum libero à me commeatu in Noruegiam iter accelerat, vt obtentis ibi quinis hisce Alcibus, ijsdemque in nauem impositis, rectà: remam traijciat, atque hinc terrestri passu desiderata iam diu animalia ad T. C. qua poterit, cura &sedulitate perducat. Quod si singula sana &viuida istic sistere concessum fuerit, non dubito, quin T. C. petitioni, adeoque diutinae expectationi, iam tandem, quantum in nobis erat, satisfecerimus. Retulit autem Consanguineus ille meus, cùm hîc praestò esset, vnam inter istas quas habet Alces latis grandaeuam, eandemque masculam esse: reliquas verò quatuor iuniores partum masculas, partim faemellas. At quotquot &qualescunque fuerint, vt C. T. has boni consulere, atque moram hanc, qua tota pene aestate responsio haec dilata sit, ob antedictas causas excusatam habere dignetur, deinisse etiam atque etiam rogo: nec Tabellario primùm amandato, quòd tam diu hîc haeserit, succensere velit. Si qua alia in re T. C. in hisce oris meà qualicunque dan willig /ond soll Ew. J. G. in dem jederzeit oder mich zu gebeiten haben. Wil Ew. J. G. in deß Allerhoͤchsten gnadenreichen Schirm /zu langwirigem Wolstande /hiemit dienstlich vnd getrewlich befohlen haben. Datum Vraniburg, den 20. Februarij, Anno 1592. Ew. Dieuswilligzen