Latin
NOBILISSIMO, NOBIS SINGVLARITER
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 280
Unproofread scanNot analysed yet
NOBILISSIMO, NOBIS SINGVLARITER DILECTO, TICHONI BRAHE, DOmino de Knudstrup. MAVRITIVS DEI GRATIA LANDGRAVIVS HASSIAE, COMES IN CATZENELLEBOGEN, &c. RATIA ET FAVORE NOSTRO PRAEMISSIS. NOBIlissime &singulariter nobis dilecte. Literas datas Vraniburgi, 10. Februarij, &ad nos scriptas accepimus legimusque, &quid inde petas, intelleximus. Quod nos sub nomine excellentis &praestantis Poëtae celebremur, tibique nostra vena Poëtica adeò commendata sit, hoc ipso nimium nobis tribui censemus, neque enim tanta Elogia, aut id quod tibi de nobis polliceris, re ipsa omninò exsequi posse nobis arrogamus. Haud tamen intermisimus quò minus in progressu studiorum nostrorum, &in Poësi quoque nos aliquantulum exercuerimus, verùm ita vt exercitium illud ob alias magis necessarias occupationes longo iam tempore non tractauerimus. Nihilominus ex petitione tua Carmencommendatorium, quale id conficere potuimus, Operibus tuis Astronomicis, quae in lucem emittere decreuisti praefigendum, composuimus, idque proximâ ante Diploma Caesareum pagina, prout petijsti, propria manu scripsimus. Quod si tibi hoc nostrum Carmen placuerit, nobis id gratiosè acceptum erit. Haec te vicissim celare noluimus, &sumus erga te clementi voluntate semper propensi. Datum Casellis, 2. Aprilis, Anno 1592. MAVRITIVS LANDGRAVIVS MAVRITIVS HASSIAE LANDTGRAVIVS TYCHONEM BRAHE, NOBILEM ET CLARISSIMVM VIRVM.