Latin
NOBILISSIMO, NOBIS SINGVLARITER
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 281
Unproofread scanNot analysed yet
JRANIE superat reliqvas divina Sorores,
Dicitur &sacri gloria prima Chori.
Hanc coluere Patres Prisci, Regesque potentes,
Qui propriùs Mentis vi tetigere DEOS.
Hanc optat sapiens studiorum figere metam,
Ut famae celebris praemia digna ferat.
Qvantò etenim Terras celsus supereminet Aether.
Jllius est tanto notio lavde prior.
Ipsa docet Cali motus, Calumque tueri
Vultibus erectis nos jubet ipse DEVS.
Ne ventura malis timeamus fata, sed Astris
Praemoniti, ad Superùm confugiamus opem.
Nec quaramus humi pastum, sed lavde vehatur
Qvi struxit Cali tale Creator Opus.
Ergo tuis laetus meritis studijsque fovere
Perge DEAM tantam; Munera larga dabit.
Qvandoqvidem dudum miratur, pervia cuncta
Esse tuis Fabricis quae latuere prius.
Hinc tibi scrutanti Leges sublimis Olympi,
Inter honoratum praeparat Astra locum.
MAVRITIVS HASSIAE. LANDTGRAVIVS, F.
&manu propriâ scripsit.
ILLV.
DOMINO MAVRITIO, LANDTGRAVIO HASSIAE,
Comiti in Catzenellebogen, Dietz, Zigenhain
&Nidda: Principi ac Domino
Clementissimo.
S. D.