Latin
TICHO BRAHE
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 283
Unproofread scanNot analysed yet
NOBILISSIMO ET SINGVLARI ERVDITIONE, VIRTVTE, ET INTEGRITATE PRAESTANTISSIMO viro, Domino TICHONI BRAHE, Domino de Knudstrup, Equiti Dano, &c. Domino &Amico suo cum observantia colendo. IVANTOS SVSTINVERIM HACTENVS CRVCIATVS, VIR. Nobilissime &Eruditissime, non opus esse arbitror ut scribam. Tanti certè fuerunt, ut anima vix corpori inhaerere potuerit, recurrente subinde arthritide &immanissimis nephriticis doloribus. Qui etiam in causa fuêre, quò minus ad Illustrissimum Principem ac Dominum meum antè ipsius obitum reuerterer, tibique ea, quae promiseram, transmitterem. Sed iam ante paucas aliquot Septimanas Diuino fauore aliquo modo caepi respirare. DEVS aeternus Opt: Max: in cuius conspectu ego ambulo, pro sua inexhausta misericordia etiam in posterum auxilio suo mihi adsit, &quod caepit, clementer ad finem perducat. De nostris autem studijs ut aliquid attingam, diligenter hactenus scrutatus sum Catalogos Francofurtenses, num à TICHONE BRAHE quid editum in ijs invenire possem: Verùm nihil reperi. Miror igitur, quid causae sit, quod Opus illud tuum de Cometis supprimas, nec in publicum prodire sinas, praesertim cùm non tantùm illud iamdudum fuerit absolutum, verumetiam toties &tanto tempore tàm certò promiseris, te propediem illud emissurum. Equidem libenter, quantum in me esset, VRANIAM nostram ornarem &excolerem. Sed quid mihi sit obstaculo, vides. Quod igitur mihi denegatur, tu eò ardentius suppleas. Nec enim Mathematica Studia parùm illustrabis, Posteritatique commendabis, si Opus illud tuum divulgabis. Incusantur enim vulgò, quasi sint sine fructu. Sed cum ex Opere illo tuo animaduertent, nos ea, quae hactenus ignoratione Matheseos pro veris credita sunt, falsissima esse, certissimè demonstrare posse, obturabis ora tàm remerè iudicantium, illosque suae temeritatis conuinces, modò apud ipsos veritatis inuentio &tam abditissimarum tamque à nobis procul dissitarum rerum cognitio, fructus censeatur. Incitabis simul etiam heroica &praeclara ingenia ad aemulationem, turpeque sibi esse ducent, si haec ignorent: quemadmodum solet praeclaris ingenijs nihil detestabilius videri, quàm praeclara quaeque ignorare. Praetereà quot viros doctos putas editionem tuam singulari cum desiderio expectare? Qui certè plures sunt, quàm tu tibi persuadere potes, quique de te non aliter nisi praeclarè sentiunt. Noli igitur ulteriùs istorum omnium expectationem suspendere, aut etiam tua ipsis invidere. Sed spero non committes, ut studia Mathematica diutiùs isto tuo ornatu careant, proptereaque Haec fuêre, quae ad te hoc tempore perscribere voreaque minus colantur. lui: quae licet fortasse non sint magni momenti; tamen nactus certum hominem, qui ad vos iret, vacuas ad Amicum Literas quàm nullas dare malui. Accipies igitur haec in meliorem partem, silentiumque meum diuturnum supradictâ de causâ sufficienter excusatum habebis. Hortum sororis tuae Philosophicae, Dominae SOFHIAE BRAHE Matronae perquàm solertissimae &Nobilissimae, Illustrissimo Principi ac Domino meo, felicissimae recordationis, pro dignitate commendassem, si ipsius Celsit. accessissem. Attamen per Literas omnia Illustriss: ipsius Celsit. significaui. Vale feliciter &opti mè mî Nobilissime &Eruditissime Domine BRAHE, Vraniamque, quod facis, splendidè ornare pergito. Bernburgi 28. Septemb. Anno 1594.