Latin
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 284
Unproofread scanNot analysed yet
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS. CLARISSIMO ET PRAESTANTISSIMO VIRO D. CHRISTHOPHORO ROTH MANNO, VARIA ERVDITIONE INPRIMISQUS Rerum Mathematicarum insigniperitiâ decorato, Amico suo plurimùm dilecto. S. D. OCCEPI TANDEM â TE LITERAS, ERVDITISSIME &amantissime Rothmanne, diu multumque anteà desideAratas: cùm, quod collationes nostrae in Rebus Astronomirocis intereà praeter solitum feriarentur; tùm quod de te tuaque valetudine, &vbinam locorum haereres (siquidem ad oPrincipem tuum tanto tempore reversus non esses) certi aliquid cognoscere avêrem. Intelligo autem ex his ipsis, te prae nimiâ invaletudine ad ipsum Cassellas ante obitum eius non revenisse, retardante morbo, ex salium Tartareorum resolutionibus proveniente, &te toto hoc tempore, penè absque intermissione infestante. De quâ valetudinis sinistrâ affectione tibi plurimùm condoleo; quodque in hac viridi adhuc aetate tam saevis morborum tormentis obnoxius sis. At cùm te nonnihil iam respirasse indices, est, quod tibi congratuler; utque haec valetudinis recuperatio quotidiè incrementum sumat, constansque permaneat, exopto. Si mea Medicamenta ex officinâ nostra Pyronomica prodeuntia, nec parvo labore aut sumptu praeparata, tibi in his tantis malis (modò, uti fit, aliquando recurrant) praestò esse poterint, ea lubens offero, &lubentiùs impertiar: quemadmodum &praesenti tibi meam in hiscè operam non denegavi. Quod avtem eâ postmodum usus non es, tuâ ipsius culpâ factum est, qui me de adversâ tuâ valetudine, nec certiorem reddidisti; nec quidpiam eiuscemodi (licet discedenti ultrò oblatum) â me posteà per literas expetijsti.