Latin
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 287
Unproofread scanNot analysed yet
Quod &multi alij, non ineruditi viri mecum opinati sunt: Inter quos erat Magnificus ille IACOBVS CVRTIVS, Imperij Procancellarius, qui, missis ad me literis, eos, qui nostrae hac in parte assertioni contradicerent, id seriò non agere; sed saltèm, ut plura his similia expiscarentur, bonâ intentione moliri existimabat. Et erat is sanè non saltem in Politicis, sed in Mathematicis quoque Rebus vir perspicaci ingenio, &acri simul iudicio praeditus: ut de Clarissimo illo Doctore THADDAEO HAGGECCIO, &alijs idem sentientibus nihil addam. Ex quo itaque animadverti esse, qui de assertionibus nostris in praedicto libro propositis haesitationem movêre praesumerent, adeò, ut ijs contradicere non dubitarent: Eos quidèm, qui in Aristoteleâ schola educati, ex ipsius saltèm authoritate, &dudùm receptâ opinione, Cometas necessariò in Aëre generari, inferebant, nullâ tamen ratione Geometrica vel saltem huius praetextu, rem ita se habêre probantes, refutatione indignos censui: Cùm ab authoritate humanâ diducta argumentatio omnium sit infirmissima, &ob id postremo loco meritò reponenda. At Scoto huic; cùm non solùm Aristoteleam authoritatem (licet &hanc plus iusto extulerit) multùm contra nos venditârit; sed etiam Geometricum nescio quid, pro suâ opinione stabiliendâ praetexuerit, ipsi soli modestè obviandum censui; partim, ut eius obiectiones, quae speciem quandam veri prae se ferebant, &incautos facilè in devia abripere poterant, diluerem, partim ut nonnulla in eodem secundo Tomo contenta pleniùs &dilucidiùs explicarem, atque de Re Cometicâ generaliore quodam modo nonnulla ulteriùs consignarem: sperans, me ipsi &alijs veritatis hâc in Quare conscriparte scrutatoribus, rem haud ingratam sic praestiturum. ptâ inter alias occupationes extemporaneâ quadam Apologia, eam in Scotiam ad Antagonistam nostrum actutùm transmisi, eandemque cum quibusdam alijs in Germaniâ Eruditis Viris, qui has res intelligerent, communicavi, ut eorum censuras pariter exquirerem. In quâ certè Apologia, me modestiae limites uspiam transgressum, aut quid citra rem protulisse, mihi ipsi non sum conscius. An verò aliquo affectu (uti nonnunquam fit humanitùs) hîc aberrem, dijudicent alij, qui verum â falso sine omni praeiudicio discernere, &nôrunt, &volunt. At quomodo Philosophus iste Aristotelicus nostram hanc candidam, &ipsi (uti sperabam) acceptam futuram intentionem, exceperit, dici vix potest. Postquàm enim usque in tertium Annum hanc amicam Apologiam secum retinuisset, nihilque responsi tanto tempore perscripsisset, eum vel nostris dilutionibus acquievisse, &in has transivisse partes, existimabam; vel, quod contradictiones non facilè ulteriùs occurrerent, continuisse. Tandem verò, rupto illo alto silentio, scriptum quoddam Antilogeticum, paulò virulentiore &mordaciore (uti videtur) animo, quàm priùs per literas egerat, in nos vibravit; in quo scommatis, dicterijs, cavillis, distractionibus &perversionibus multifariam ludit &illudit, ut veritatem à uobis nobis assertam eludat: Nec tàm Scoticè, quàm scopticè agit. Cum multis enim è Scotiâ oriundis, nos hic subinde invisentibus, tam Doctrinâ quàm Genere claris mihi res fuit, in quibus eximium candorem, pari humanitate coniunctum animadverti; quibus etiam ingenij &iudicij acumen singulare non defuit.