Latin
CHRISTOPHORVS ROTHMANNVS
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 288
Unproofread scanNot analysed yet
At, qui tam ingrato &averso animo, tamque petulanti linguâ, me meaque incesseret, hactenus sensi neminem. Quin &quidam ex ipsius proprijs conterraneis, hoc eius inverecundum factum apertè detestati sunt; quodque sic ipsorum Gentem, exterorum &saniorum hominum iudicijs obnoxiam redderet, ex quo solus talia attentare, reique ita demonstratae, ut omnibus approbaretur, etiam ijs, qui anteà contrarium sentiebant, &in publicum promulgârant, nihilominus arroganti ausu contradicere non erubuerit, conquesti sunt. Et sanè, si id quod verum est, pro me ipso dicere liceat, non immeritò hoc protulerunt. Nam cùm alij in Mathematicis non minùs excellentes viri, quàm iste Antagonista (cui in hiscè disciplinis scientiam non derogo, modò eâ rectè uti vellet) qui Cometam illum sublunarem fuisse, &Parallaxin quinque circiter Graduum admisisse, scriptis suis in publicum editis iam anteà pronunciassent, accepto hoc nostro libro, &re meliùs perspectâ, non saltèm, se aberasse, ingenuè fassi sint; sed &,quod certiora monstrârim, mihi non modicè gratias egerint: Hic solus, licet ipsemet nihil in eodem Cometâ, quod alicuius momenti foret, expertus esset, tamen nostras laboriosas vigilias &summam circa haec diligentiam extenuare, &quantum in ipso erat, irrita reddere nitebatur: adeò, ut aliorum quoque data &pronunciata, quae ipsimet authores tandem, re meliùs intellectâ aversati sunt, &retractârunt, in manus resumserit, &ijs, cùm ipsemet nulla habuerit, contra nos usus, vel potiùs abusus fuerit. Vt autem aliquâ ex parte cognoscas, optime ROTHMANNE, quantâ is non saltèm me; sed &ipsam veritatem, quam penitiùs pro virili inquirere sategimus, iniuriâ afficere, quamque scopticè mea incessere sibi arrogârit, percurram breviter Invectivae eius (sic enim potiùs quàm moderata aliqua Apologia nominari meretur) praecipuos quosdam locos: solidiorem &specialem eius replicationem, unà cum conuenienti refutatione alicui ex nostris Amicis, aut etiàm Discipulis harum rerum gnaris, suo tempore exequendam commendans. Titulum fecit huic stomachoso &insolenti scripto: Capnuraniae restinctio, sea Cometarum in Aethera sublimationis refutatio. Cùm tamen ego nusquam, Cometas, licet reverâ AEtherei sint, ex fumositatibus constare asseruerim; sed potiùs è caelesti materiâ: prout istum liber noster secundus, quem impugnat, admonêre potuit; qui sic habet pag: 254. Ego materiam omnium Cometarem prorsus coelestem esse iudico, siquidem etiam omnes in ipso caelo generentur. At defumis, quos ille vendit, nihil.