Latin
297
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 297-2
Unproofread scanNot analysed yet
At hoc non est à se ipso dissidere, inventa probem, interdum improbem. laudare, quae laudanda sunt, &ea quae minùs quadrant, suo loco improbare. Vtrunque enim eidem authori evenire potest: Quare &utrunque in eodem admitti. Demùm de Landtgrauianis quoque observationibus cum nostris &alijs collatis nonnulla inconcinnè profert; nec, quàm parum consona Et haec omnia Colophonis loco hâc elatâ veritati dicat, moratur. &pruriente loquelâ claudit: Nullum in tàm alto tramite diuerticulum relinquendum fuit, quo à ueritate Vraniae tuae deuiare posses. In gratiam cum eâ &in rectam uiam redi. Intercedat igitur pro me charus ille Vraniae Antistes, ut in gratiam cum eâ redire possim, siquidem ille se ei rectiùs notum &acceptum praesumit, utpote qui tot annis illi convenientiùs, &magis devotè litavit, quàm nos forté Posteà quod Cometam non tumultuario, &inordinato praestitimus. motu; sed regulari quodam pedetentim definente, nequaquàm Elementaris; sed potiùs Caelestis Phaenomêni Naturam praetulisse asseruerim; ille, quia tandem evanuerit, Elementarem necessariò fuisse, inferre conatur. Verùm hoc est, quod inter alia praecipuè ostendere intendimus, Caelum nonnunquam nova recipere corpora, alterationi obnoxia: Quod hactenùs ob Sed cùm refragetur experienAristotelis authoritatem creditum non est. tia invicta, facessat talis authoritas, plausibilibus tantùm &coniecturalibus, non autem Apodicticis ratiocinijs fundata; Ideoque veritati minùs consona. Cumque ego similitudinem quandam ex Metallis adduxissem, ut aliquatenus ex harum rerum Terrestrium Natura, quae de caelestibus innuere volebam, explanarem, non quod certam aliquam probationem inde struerem; cùm similitudines id ipsum non sustineant: ille è contrà plurimis, ijsdemque Sophisticis, &à candore alienis id insectatur verbis. Et ne nobiscum sentiat, contra Aristoteli datam fidem, peccat, ab ipso similia quaedam nobiscum de generatione Metallorum affirmante discedens; &metalla omnia ex una eademque materia prima constare negans: adeò, ut etiam Mercurium auro non inesse contendat. Multaque de his frivolé iactitat; forté ut se Chymiae &Naturae Metallorum non expertem pro arroganti suo ingenio ostentet. In quibus tamen aequè parùm atque in Astronomicis versatus est. De utrisque enim zed by Goc gle enim verba pro rebus venditat. Sed ista forté alibi specialiùs refutabuntur.