Latin
298
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 298
Unproofread scanNot analysed yet
Ne verò Nova illa ad Cassiopeam stella illi, &sui similibus Aristoteleis officiat, quò minùs, Caelum nova non admittete corpora dissolutiBni obnoxia, perseveranter, vel invita ipsa experientia, &contra Geometricas Demonstrationes asseverare possint, eam ipsam Stellam, omnemque circa ipsius apparentias veritatem tàm vafris subterfugijs in dubium vocare nititur; ut vel sic satis ostendat, quàm parum sit veritatis amans, &quàm nihil aliud agat, atque ut hanc speciosis elusionibus evertat: quod à viro integro &sincero alienum esse debuit. Sed pudendum referre, quae ille hîc maxima inverecundia contra multorum praestantium Mathematicorum indubitata experimenta evomere non veretur, ex opinionum varietate certiQua sanè argumentatione nihil fermé tudinem omnem elidere laborans. ampliûs certi supererit; cùm vix quidpiam sit, de quo non varient hominum sententiae. Sed distinguendum inter eos, qui secundum experientiam e certis ratiocinijs &Demonstrationibus petitam disserant; qui verò non: Et sententiae in his non numerandae, sed ponderandae sunt. Quin nec suis semiconterraneis parcit, ut amorem, quo Eruditos quosdam in AnIOHANNEM DEE Praestantissiglia prosequitur, palam faciat. mum Mathematicum &Philosophum (quem tute nonsti, cùm a Landrgravio honoroficè exciperetur) in suo Nucleo Parallatico, in sinu semissis gradus principium petere, salse exprobrat. THOMA. DIGGAESEI alas falconum instar, remoto advolatu, immobilia Phaenomena assequentes, ijs Ex quibus omnibus Naenijs tandem ita conipsis verbis scopticè excipit. cludit, ut uno verbo omnia dicat, seu potiùs fingat: Illud mirum Phaenomenon omnes tùm Mathematicos sic clufit, ut nisi recognoscant, recoquantque, tùm demonstrasse, quod ais, dicere nequeant. Et cùm ne sic quidem sibi ipsi satisfecisse videatur, tandem ad adagium quoddam sui Praeceptoris, tanquam ad seVna hirundo non facit uer: Vt vel in dicterijs cram anchoram confugit: Aristotelicis probationis vim latêre, nobis imponat. Sit sanè, quod una hirundo non faciat ver, &talia in similibus locum habeant: At una aliquando stella in altissimo Caelo visa, quae posteà esse desijt, Caelum nonnunquam nova admittere corpora, quae interitui sint obnoxia, necessariò convincit: Adeò, ut ipse Aristoteles; si superstes novam illam Stellam ex altissimo Athere nobis illuxisse, &tandem post annum, vel paulò amplius conspici desijsse, animaduertisset; ne hiscere quidem contra tàm evidentem experientiam ausus fuisset: sed potius suum de Caelestium Natura philosophandi modum hinc totaliter correxisset: quod &multi alij eximij Aristotelici hinc edocti postmodum fecere; hoc Scoto pené solo in semel arrepto, &confirmato erroris caeno se adhuc volutante, ac perseverante: qui &veteris illius Hipparchi authoritatem &experientiam contemnere ludo ducit; dum sic ait: Nec Pliniana narratio est alterius Demonstratio: quasi vel Plinius falsa de Hipparcho dixerit; vel ille inter veteres Stellas, quas fermé omnes suis Organis demensus est, atque novam aliquam in Caelo suis temporibus enaVerùm quia tam discernere nequiverit.