Latin
299
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 299
Unproofread scanNot analysed yet
Facessant istae insolentiae. in primo nostro Tomo Progymnasmatum Astronomicorum de hac stella luculenter, &ex professo egimus, eamque in altissimo Aethere ultra annum extitisse, &tandem disparuisse, liquidissimè demonstravimus, ita ut nullus sit tergiversationi locus; &simul aliorum prò &contrà sententias abundé disquisivimus; ut inde satis superque pateat, quàm absurda &insulsa sint, &ab ipsa veritate alienissima, quae hoc loco de stella illa congerit hic Aristoteleus: Atque exinde in caeteris quoque, quàm verax sit, tanquam ex ungue Leonem cognoscere liceat: Idcirco operaepretium non duco pluribus haec Quin &dùm variè de refellere, &eorum insufficientiam demonstrare. Cometis posteà bacchatur. &te quoque petere videtur, dum Ironicè ait: eos etiam supra Saturnum evehi. Et me, quia ex aliâ Caelestium Naturâ, quàm putavit Aristoteles, edoceri nos dixi, Caelum non esse aeternum aut Divinitatis particeps; (prout ille voluit) sed &aliquando dissolutioni obnoxium, quod Creator nos in hiscè adscititijs Caeli corporibus, quae intereunt, in quodam quasi exemplo, admoneat; hic noster Mastix non minùs scopticè alloquitur, dum ait; me magnam hinc consolationem capescere; quod scilicet sic statuam: moxque suo more arrodens, ulterius excipit; ne quidem à nimis vulgato illo abstinens: Baculus stat in Angulo. Ergo Pontifex Romae est. Vocat etiam hâc occasione Cometas, (quos mihi Pseudoplanetas quosdam appellare libertate Philosophicâ libuit,) Pseudoprophetas meos; &multa alia supervacaneè adducit pro Aristotele, quod Mundus sit suapte Naturâ aeternus &incorruptibilis, sed tantummodo voluntate DEI finem habiturus. De quibus nihil addam, cùm parùm ad rem de quâ agitur, faciant; sed potiùs, pomposae quaedam disputationum inexplicatarum ostentatationes sint. Deinde ad Cometas, eorundemque consumptionem rediens, multa nimis audacter fingit, quae nec Cometae Anni 77. de quo potissimùm agitur, competebant, nec à nobis illi uspiam attributa sunt; sed eorum planè contrarium ostensum. Et quia Cometam illum tardiorem motu suo proprio fuisse; quàm Lunam, ideoque altiorem exstitisse, verisimilitudine non carere dixerim, nullam tamen necessitatem hîc attexuerim; ille, quibus sannijs impetat, vix satis invenit. Ait, nihil prohibere, quin ad Iovis solium hoc pacto evolet, ut Quin &Luciani fabulas de abrupto Asinorum alter Icaromenippus. ponte convocat: ut se Luciani quoque illusiones magnifacere, &eius naturam sapere, prodat. Et quia porro obiter quasi indicâram, Cometam à Tropico Cancri ad Tropicum Capricorni iter suum direxisse, atque intra has metas, quibus etiam Solis orbita clauditur, se contiuisse, ideoque quidpiam occulti, Caelestibus tacitè analogum insinuasse; ille subsannando sic illudit: Nunt pro sad intelligentiâ, ipsius (scil. Capricorni) frigora fugiens, ad huius (scil. Cancri) focum pergere uoluerit. Sed valeant ista scommata, quae nil nisi authoris vanitatem &levitatem arguunt.