Latin
NOBILISSIMO, NOBISSINGVLARITER
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 33
Unproofread scanNot analysed yet
NOBILISSIMO VIRO, DOMINO TYCHONI BRAHE, EQVITI DANO, DOMINO AKNVDSTRVP, MATHEMATICONOSTROSECVLO PRAESTANTISSIMO, &c. Domino ac fautori suo vnicè colendo, &c. 5. P. ON dubito, Nobilissime Domine, Mathematicorum praestantissime, quin in recenti adhuc habeas memoria, quae in proximis ENI nundinis Francofordiensibus mandato Illustrissimi Principis nostri transmittendo aliquot Obseruationes ad T. Excell. perscripserim, &vt à T. Excell. etiam atque etiam petierim, vt his nostris Literis respondere dignaretur. At cumnullum adhuc à T. Excell. viderimus responsum, valdè dubitat Illustriss. Princeps noster, num eae ad manus tuas peruenerint. Mandauerat enim Illustriss. ipsius Celsitudo, vt non tantum suae Celsitudinis clementem salutationem, verumetiam ingens tuae responsionis videndae desiderium per ministrum tuum tibi significarem. Quapropter cum nullus Dies intercedat, quin de T. Excell. responsione ab Illustrissimo principe nostro interroger, eiúsque intermissionem semper à disiunctione locorum excusare cogar, peto à T. Excell. adhuc maiorem in modum, ne responsionem in Salutem &promotionem Astronomiae diutiùs intermittat. Ipse quidem, quibuscunque possum rationibus, Astronomiam Illustrissimo Principi nostro etiam atque etiam commendare non desino: dummodo T. Excell. mihi in subsidium veniat, atque currentem &benè admonitum acrioribus calcaribus instiget. Acer &ad palmae per se cursurus honores: Si tamen horteris, fortiùs ibit equus. De Altitudinibus Stellarum Meridianis à me per Quadrantem obseruatis, inuenio Quadranti non iustè secundum Horizontis planum à Vvittichio &Horologiario nostro perpendicula esse applicata, sed ostendi ab eo Altitudines Stellarum iusto &quidem integro minuto maiores, quàm reuerà sint: Quod licet toties Illustriss. Principi nostro ab eo tempore, quò hîc Mathematicum ago, dixerim, credere tamen noluit, donec nuper defectionem tam Horologiario, quàm Illustriss. ipsius Cels. ad oculum ostenderem. Nec dubito, quin tu quoque eundem errorem in nostris Obseruationibus iamdudum animaduerteris. Iteratis igitur Obseruationibus inuenio correctis perpendiculis Eleuationem Poli huius loci ex Stella Polari si grad. 19 min. vno scilicet minuto minorem. Ad summam, non dubito, quin pro tuo erga Astronomiam singulari Amore Nobilissimam hanc Scientiam etiam atque etiam apud Illustrissimum Principem nostrum sis commendaturus. Scis hanc Artem omninò Regiam esse, ac Regum ac Principum fauorem desiderare. Plura scriberem, praesertim de impuro illo nebulone Nicolao Raymaro Vrso Dithmarso, qui superiori Hyeme apud T. Excell. Typographicam Literarum collectionem &ordinationem, vt opinor, exercuit, quomodo Digitized by Google Eadem Literae Latinè redditae. VVILHELMVS DEI GRATIA LANDTGRAVIVS