Latin
HASSIAE, COMES IN CATZENELLEBOGEN
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 35
Unproofread scanNot analysed yet
HASSIAE, COMES IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIN ET NIDDA, &c. RATIA ET FAVORE NOSTRO PRAEMISSIS. NOBILISS. singulariter dilecte. Duabus iam diuersis vicibus, tam per proprium tuum Ministrum die 14 April. quàm posteâ die 26 Augusti ad te dedimus literas, nostrasque etiam Obseruationes Stellarum Fixarum transmisimus, clementer insuper rogantes, velis non modo iudicium de nostris perscribere, sed &Obseruationes tuas vicissim mittere. Quia verò huc vsque responsum non accepimus, quod etiam miramur, intermittere noluimus, quin per commodum hunc nuntium in animum tibi illa reuocaremus. Estque benigna nostra petitio, velis non saltem nostris literis respondere, sed &Obseruationes mittere, quò eas cum nostris conferre liceat. Hoc à te expectamus gratiosa voluntate tibi fauentes. Datae in Vrbe &Arce nostra Cassellis die 14 Octobris, Anno 86. VVILHELMVS LANDTGRAVIVS HASSIA ILLVSTRISSIMO PRINCIPI AC DOMINO D. GVILHELMO LANDTGRAVIO HASSIAE, COMITI IN CATZENELLEBOGEN, DIETZ, ZIEGENHAIN ETNIDDA: Principi ac Domino suo Clementissimo ITERAS CELSITVDINIS TVAE PRINCEPS ILLVSTRISS: adine circa Vernum tempus proximè elapsi Anni datas, quibus ρρν meis respondere dignabaris, per eundem quem ad Tuam Cels. ablegaueram mihi domesticum, accepi, pro qua clementi Tuae Cellitud. erga me beneuolentia, demissè ago gratias. Quod verò tanto temporis interuallo, nihil ijs responderim, &T. Cels. desiderijs satisfacere tam diu intermiserim, licet etiam intereà bis per alias à T. Cels. Literas hoc nomine commonefactus, non est quòd Celsit. T. existimet, vel incuria quadam, vel data opera factum esse, sed locorum potiùs nimia intercapedo, raraque illuc mittendi Literas oportunitas, me à scribendo hactenùs retardârunt. Duobus enim saltem Anni temporibus, commodior hinc Cassellas versus scribendi, conceditur occasio, cum videlicet ad vtrasque Nundinas Francofordianas nostrates proficiscuntur. Quapropter, cum paulò post nundinas vltimas vernales, Tuae Celsitudinis literas accepissem, in eas quae proximè sequebantur Autumnales, responsum differre necessitas coëgit. Vbi verò circa id temporis, quo ad praeteritas proximè elapso Autumno, Francoforti celebratas nundinas Mercatores hinc eò se conferre vellent, cum quodam Bibliopola sedulò egissem, vt paulò ante discessum, me in hac Insula conueniret, secumque Literas T. Cels. Secretario Cassellis tradendas asportaret.