Latin
ERVDITISSIMO VIRO VARIAQVE DOCTRINA
Tycho Brahe, Epistolae astronomicae 59
Unproofread scanNot analysed yet
Discrimen inter assumtam vtrinque Declinationem maximam nihil ferè importat. Ego enim praesupposui eam part. 23. M. 31. licet dimidio scrupulo (quod negligendum hoc loco duxeram) maiorem adinuenerim, quam tu part. 23. scr. 30. saltem vno scrupulo nostra minorem efficis. Neque sanè intelligere possum, quomodo hanc, &non potiùs eandem mecum, vel adhuc maiorem Declinationem maximam, ex Obseruationibus Solis Illustriss. Principis, per Quadrantes, licet tunc non adeò correctos, habitis, colligere potueris. Ego enim in Obseruationibus Solaribus mihi transmissis, vbique ferè inuenio Altitudinem maximam Solstitialem part. 62. M. 12. quibus si Parallaxin addideris, prouenit vera part. 62. M. 13. S. 20. Hinc ablata Altitudine Aequatoris, qualis tunc praesupponebatur part. 38. M. 42. euadit declinatio Eclipticae ab Aequatore part. 23. M. 311. à nostra insensibiliter differens. Si verò Altitudinem maximam part. 62. M. 13. vel. 14. quae etiam alicubi offertur, &veriorem Poli Altitudinem in consilium adhibueris, adhuc maior euadet, vt ob id non videam, cur vel ex ipsis Illustriss. Principis Obseruationibus tunc cognitis, cum nostra Declinatione maxima standum non foret, cùm ea similis, &potiùs maior, quàm minor collatis singulis, inde eruatur. Sed non dubito, quin per correctiora vestra Instrumenta mecum posteà deprehenderitis, Declinationem hanc maximam nunc esse part. 23. M. 311/. quemadmodum &nos tum praeterito Anno, tum aliquot praecedentibus pluribus machinis experti sumus. Quamuis Solis Altitudo meridiana, in vtroque Solstitio adhibita Parallaxi eam praebeat saltem part. 23. M. 27. plùs 4. scrupulis minore n, consentientem quidem meliùs cum Copernici &Coaetaneorum annotatione, sed ob Refractionem Solarem, in decliuiori situ iuxta Brumam peruenientem, errori adeò sensibili obnoxiam. Sol enim nobis non integrè 11. gradibus, in ipso Meridie iuxta Solstitium Hybernum, eleuatur. Nec multo altior Copernico Fruenburgi extitit. Peto autem peramanter, vt mihi prima quaque occasione, inter alia significes, qualem illic per Neoterica vestra &correctiora Instrumenta Solis Eleuationem maximam &minimam deprehenderitis, tum quoque eandem circa vtraque Aquinoctia, vel potiùs per totum Anni curriculum, vt collationem cum nostris Obseruationibus eò pleniùs instituere liceat, &Stellarum etiam, tum Circumpolarium, tum aliarum Altitudines Meridianas exactiores adiungere velis, Vtque integrum tuum scriptum de Cometa vltimo, mecum impertiri non graueris, etiam atque etiam vnà rogo. Nec enim dubito, te nunc illi extremas imposuisse manus. Quòd autem in portione eius mihi transmissa Caelum totum aëreum, nec è solida materia constare, imò nil aliud quàm Aerem ipsum esse asseueras, id facilè tibi concesserim, modò aërem qui supra Lunam sit, multò subtiliorem quàm hunc Elementarem intelligas, adeò vt Aetheris potiùs liquidissimi &subtilissimi, quàm Aëris elementaris nomen mereatur. Nec enim ego, multis ab hinc annis, in ea fui sententia, orbes aliquos realiter in caelo existere, materiamque caeli duram &imperuiam esse, Stellasque tantùm ad motum orbium conuolui.